Numbers 1:22 Cross References - Vulgate

22 de filiis Symeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum

Genesis 29:33

33 rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon

Genesis 34:25-30

25 et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis 26 Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem sororem suam 27 quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri 28 oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant 29 parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas 30 quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea

Genesis 42:24

24 avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eos

Genesis 46:10

10 filii Symeon Iemuhel et Iamin et Ahod et Iachin et Saher et Saul filius Chananitidis

Genesis 49:5-6

5 Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia 6 in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum

Numbers 2:12-13

12 iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai 13 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti

Numbers 26:12-14

12 filii Symeon per cognationes suas Namuhel ab hoc familia Namuhelitarum Iamin ab hoc familia Iaminitarum Iachin ab hoc familia Iachinitarum 13 Zare ab hoc familia Zareitarum Saul ab hoc familia Saulitarum 14 hae sunt familiae de stirpe Symeon quarum omnis numerus fuit viginti duo milia ducentorum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.