Numbers 22:9 Cross References - Vulgate

9 quid sibi volunt homines isti apud te

Genesis 3:9-11

9 vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi es 10 qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me 11 cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo tibi praeceperam ne comederes comedisti

Genesis 4:9

9 et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum

Genesis 16:8

8 dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quae respondit a facie Sarai dominae meae ego fugio

Genesis 20:3

3 venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum

Genesis 31:24

24 viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Iacob

Genesis 41:25

25 respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est Deus ostendit Pharaoni

Exodus 4:2

2 dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga

Numbers 22:20

20 venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi praecepero facias

2 Kings 20:14-15

14 venit autem Esaias propheta ad regem Ezechiam dixitque ei quid dixerunt viri isti aut unde venerunt ad te cui ait Ezechias de terra longinqua venerunt de Babylone 15 at ille respondit quid viderunt in domo tua ait Ezechias omnia quae sunt in domo mea viderunt nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis

Daniel 2:45

45 secundum quod vidisti quod de monte abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et aurum Deus magnus ostendit regi quae futura sunt postea et verum est somnium et fidelis interpretatio eius

Daniel 4:31-32

31 cum adhuc sermo esset in ore regis vox de caelo ruit tibi dicitur Nabuchodonosor rex regnum transiit a te 32 et ab hominibus te eicient et cum bestiis feris erit habitatio tua faenum quasi bos comedes et septem tempora mutabuntur super te donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit det illud

Matthew 7:22

22 multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus

Matthew 24:24

24 surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi

John 11:51

51 hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.