Numbers 28:5 Cross References - Vulgate

5 decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin

Exodus 16:36

36 gomor autem decima pars est oephi

Exodus 29:38-42

38 hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per singulos dies iugiter 39 unum agnum mane et alterum vespere 40 decimam partem similae conspersae oleo tunso quod habeat mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno uno 41 alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et iuxta ea quae diximus in odorem suavitatis 42 sacrificium Domino oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te

Leviticus 2:1

1 anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus

Numbers 15:4-5

4 offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit quartam partem hin 5 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.