Numbers 34:5 Cross References - Vulgate

5 ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Aegypti et maris Magni litore finietur

Genesis 15:18

18 in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten

Numbers 34:6-7

6 plaga autem occidentalis a mari Magno incipiet et ipso fine cludetur 7 porro ad septentrionalem plagam a mari Magno termini incipient pervenientes usque ad montem Altissimum

Joshua 15:4

4 atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit finis meridianae plagae

Joshua 15:47

47 Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Aegypti mare Magnum terminus eius

1 Kings 8:65

65 fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem et omnis Israhel cum eo multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti coram Domino Deo nostro septem diebus et septem diebus id est quattuordecim diebus

Isaiah 27:12

12 et erit in die illa percutiet Dominus ab alveo Fluminis usque ad torrentem Aegypti et vos congregabimini unus et unus filii Israhel

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.