Numbers 4:13 Cross References - Vulgate

13 sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo vestimento

Exodus 27:1-8

1 facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine 2 cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aere 3 faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere fabricabis 4 craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei 5 quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium 6 facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis aeneis 7 et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum 8 non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est

Exodus 39:1

1 de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi

Exodus 39:41

41 vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius

Leviticus 6:12-13

12 ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum 13 ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari

Numbers 4:6-9

6 et operient rursum velamine ianthinarum pellium extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes 7 mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt 8 extendentque desuper pallium coccineum quod rursum operient velamento ianthinarum pellium et inducent vectes 9 sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt

Numbers 4:11-12

11 nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes 12 omnia vasa quibus ministratur in sanctuario involvent hyacinthino pallio et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.