Numbers 4:18 Cross References - Vulgate

18 nolite perdere populum Caath de medio Levitarum

Exodus 19:21

21 dixit ad eum descende et contestare populum ne forte velint transcendere terminos ad videndum Dominum et pereat ex eis plurima multitudo

Leviticus 10:1-2

1 arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis praeceptum non erat 2 egressusque ignis a Domino devoravit eos et mortui sunt coram Domino

Numbers 16:32

32 et aperiens os suum devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia

Numbers 17:10

10 dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellae eorum a me ne moriantur

Numbers 18:5

5 excubate in custodia sanctuarii et in ministerio altaris ne oriatur indignatio super filios Israhel

1 Samuel 6:19

19 percussit autem de viris bethsamitibus eo quod vidissent arcam Domini et percussit de populo septuaginta viros et quinquaginta milia plebis luxitque populus quod percussisset Dominus plebem plaga magna

2 Samuel 6:6-7

6 postquam autem venerunt ad aream Nachon extendit manum Oza ad arcam Dei et tenuit eam quoniam calcitrabant boves 7 iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et percussit eum super temeritate qui mortuus est ibi iuxta arcam Dei

Jeremiah 38:23

23 et omnes uxores tuae et filii tui educentur ad Chaldeos et non effugies manus eorum sed in manu regis Babylonis capieris et civitatem hanc conburet igni

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.