Proverbs 12 Cross References - Vulgate

1 qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est 2 qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit 3 non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur 4 mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit 5 cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia 6 verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos 7 verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit 8 doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui 9 melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane 10 novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia 11 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est 12 desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet 13 propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia 14 de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei 15 via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia 16 fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est 17 qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus 18 est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est 19 labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii 20 dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium 21 non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo 22 abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei 23 homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam 24 manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet 25 maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur 26 qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos 27 non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium 28 in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem

Psalms 32:9

9 nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te

Psalms 92:6

6 vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud

Psalms 119:27

27 viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis

Psalms 119:97-100

97 mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea 98 super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi 99 super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea 100 super senes intellexi quia praecepta tua servavi

Proverbs 2:10-11

10 si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit 11 consilium custodiet te prudentia servabit te

Proverbs 5:12-13

12 cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum 13 nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam

Proverbs 8:17

17 ego diligentes me diligo et qui mane vigilant ad me invenient me

Proverbs 8:32

32 nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt vias meas

Proverbs 9:7-8

7 qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi 8 noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te

Proverbs 15:10

10 doctrina mala deserenti viam qui increpationes odit morietur

Proverbs 18:1

1 occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis

Isaiah 1:3

3 cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui Israhel non cognovit populus meus non intellexit

2 Thessalonians 2:10

10 et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent

Psalms 9:15

15 exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum

Psalms 112:5

5 teth bonus vir clemens et fenerans ioth dispensabit verba sua in iudicio

Proverbs 1:31

31 comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur

Proverbs 6:18

18 cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum

Proverbs 8:35

35 qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino

Ecclesiastes 8:8

8 non est in hominis dicione prohibere spiritum nec habet potestatem in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello neque salvabit impietas impium

Isaiah 32:5-7

5 non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior 6 stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat 7 fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium

Acts 11:24

24 quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino

Romans 5:7

7 vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat mori

1 Samuel 25:33

33 et benedicta tu quae prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem et ulciscerer me manu mea

Job 5:3-5

3 ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim 4 longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat 5 cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius

Job 15:29

29 non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam

Job 20:5-9

5 quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti 6 si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit 7 quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est 8 velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna 9 oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus

Job 27:16-18

16 si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta 17 praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet 18 aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum

Psalms 15:5

5 dispicitur oculis eius inprobus timentes autem Dominum glorificat iurat ut se adfligat et non mutat

Psalms 125:1-2

1 canticum graduum qui confidunt in Domino quasi mons Sion inmobilis in aeternum habitabilis 2 Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui amodo et usque in aeternum

Proverbs 10:25

25 quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum

Proverbs 12:12

12 desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet

Ephesians 3:17

17 habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati

Colossians 2:7

7 radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione

Proverbs 14:1

1 sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus

Proverbs 14:30

30 vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia

Proverbs 19:13-14

13 dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier 14 domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens

Proverbs 21:9

9 melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi

Proverbs 21:19

19 melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda

Proverbs 27:15-16

15 tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier conparantur 16 qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae vocabit

Proverbs 31:10-25

10 aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius 11 beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit 12 gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae 13 deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum 14 he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum 15 vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis 16 zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam 17 heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum 18 teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius 19 ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum 20 caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem 21 lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus 22 mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius 23 nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae 24 samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo 25 ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo

Habakkuk 3:16

16 audivi et conturbatus est venter meus ad vocem contremuerunt labia mea ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat ut requiescam in die tribulationis ut ascendam ad populum accinctum nostrum

1 Corinthians 11:7

7 vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est

1 Corinthians 11:11

11 verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino

Psalms 12:2-3

2 frustra loquuntur unusquisque proximo suo labium subdolum in corde et corde locuti sunt 3 disperdat Dominus omnia labia dolosa linguam magniloquam

Psalms 36:2-4

2 quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum 3 verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere 4 iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet

Psalms 41:6-7

6 et si venerit ut visitet vana loquetur cor eius congregabit iniquitatem sibi et egrediens foras detrahet 7 simul adversum me murmurabant omnes odientes me contra cogitabant malum mihi

Psalms 119:15

15 in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas

Psalms 139:23

23 scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas

Psalms 140:1-3

1 pro victoria canticum David 2 erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me 3 qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis

Proverbs 11:23

23 desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor

Proverbs 24:9

9 cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor

Isaiah 55:7

7 derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et revertatur ad Dominum et miserebitur eius et ad Deum nostrum quoniam multus est ad ignoscendum

Jeremiah 4:14

14 lava a malitia cor tuum Hierusalem ut salva fias usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae

Matthew 2:3-8

3 audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo 4 et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur 5 at illi dixerunt ei in Bethleem Iudaeae sic enim scriptum est per prophetam 6 et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel 7 tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis 8 et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum

Matthew 2:16

16 tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis

Matthew 26:4

4 et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent

1 Corinthians 4:5

5 itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo

2 Corinthians 4:2

2 sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo

2 Samuel 17:1-4

1 dixit igitur Ahitofel ad Absalom eligam mihi duodecim milia virorum et consurgens persequar David hac nocte 2 et inruens super eum quippe qui lassus est et solutis manibus percutiam eum cumque fugerit omnis populus qui cum eo est percutiam regem desolatum 3 et reducam universum populum quomodo omnis reverti solet unum enim virum tu quaeris et omnis populus erit in pace 4 placuitque sermo eius Absalom et cunctis maioribus natu Israhel

Esther 4:7-14

7 qui indicavit ei omnia quae acciderant quomodo Aman promisisset ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentum 8 exemplarque edicti quod pendebat in Susis dedit ei ut reginae ostenderet et moneret eam ut intraret ad regem et deprecaretur eum pro populo suo 9 regressus Athac nuntiavit Hester omnia quae Mardocheus dixerat 10 quae respondit ei et iussit ut diceret Mardocheo 11 omnes servi regis et cunctae quae sub dicione eius sunt norunt provinciae quod sive vir sive mulier invocatus interius atrium regis intraverit absque ulla cunctatione statim interficiatur nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiae atque ita possit vivere ego igitur quomodo ad regem intrare potero quae triginta iam diebus non sum vocata ad eum 12 quod cum audisset Mardocheus 13 rursum mandavit Hester dicens ne putes quod animam tuam tantum liberes quia in domo regis es prae cunctis Iudaeis 14 si enim nunc silueris per aliam occasionem liberabuntur Iudaei et tu et domus patris tui peribitis et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris ut in tali tempore parareris

Esther 7:4-6

4 traditi enim sumus ego et populus meus ut conteramur iugulemur et pereamus atque utinam in servos et famulas venderemur esset tolerabile malum et gemens tacerem nunc autem hostis noster est cuius crudelitas redundat in regem 5 respondensque rex Asuerus ait quis est iste et cuius potentiae ut haec audeat facere 6 dixit Hester hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman quod ille audiens ilico obstipuit vultum regis ac reginae ferre non sustinens

Proverbs 1:11-19

11 si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra 12 degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum 13 omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis 14 sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum 15 fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum 16 pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem 17 frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum 18 ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas 19 sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt

Proverbs 14:3

3 in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos

Isaiah 59:7

7 pedes eorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem innocentem cogitationes eorum cogitationes inutiles vastitas et contritio in viis eorum

Jeremiah 5:26

26 quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros

Micah 7:1-2

1 vae mihi quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae non est botrus ad comedendum praecoquas ficus desideravit anima mea 2 periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est omnes in sanguine insidiantur vir fratrem suum venatur ad mortem

Acts 23:12

12 facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent Paulum

Acts 23:15

15 nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos vero priusquam adpropiet parati sumus interficere illum

Acts 25:3

3 postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via

2 Samuel 7:16

16 et fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem tuam et thronus tuus erit firmus iugiter

2 Samuel 7:26

26 et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum atque dicatur Dominus exercituum Deus super Israhel et domus servi tui David erit stabilita coram Domino

Esther 9:6-10

6 in tantum ut etiam in Susis quingentos viros interficerent et decem extra filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum quorum ista sunt nomina 7 Pharsandatha et Delphon et Esphata 8 et Phorata et Adalia et Aridatha 9 et Ephermesta et Arisai et Aridai et Vaizatha 10 quos cum occidissent praedas de substantiis eorum agere noluerunt

Esther 9:14

14 praecepitque rex ut ita fieret statimque in Susis pependit edictum et decem Aman filii suspensi sunt

Job 5:3-4

3 ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim 4 longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat

Job 11:20

20 oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae

Job 18:15-20

15 habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur 16 deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius 17 memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis 18 expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum 19 non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius 20 in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror

Job 27:18-23

18 aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum 19 dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet 20 adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas 21 tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo 22 et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet 23 stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius

Job 34:25

25 novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et conterentur

Psalms 37:10

10 vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet

Psalms 37:35-37

35 res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem 36 et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus 37 sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax

Psalms 73:18-19

18 quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges 19 quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans

Proverbs 11:21

21 manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur

Proverbs 14:11

11 domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt

Proverbs 15:25

25 domum superborum demolietur Dominus et firmos facit terminos viduae

Proverbs 24:3-4

3 sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur 4 in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima

Matthew 7:24-27

24 omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram 25 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram 26 et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam 27 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna

Genesis 41:39

39 dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero

1 Samuel 13:13

13 dixitque Samuhel ad Saul stulte egisti nec custodisti mandata Domini Dei tui quae praecepit tibi quod si non fecisses iam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israhel in sempiternum

1 Samuel 16:18

18 et respondens unus de pueris ait ecce vidi filium Isai Bethleemitem scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus est cum eo

1 Samuel 18:30

30 et egressi sunt principes Philisthinorum a principio autem egressionis eorum prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul et celebre factum est nomen eius nimis

1 Samuel 25:17

17 quam ob rem considera et recogita quid facias quoniam conpleta est malitia adversum virum tuum et adversus domum tuam et ipse filius est Belial ita ut nemo ei possit loqui

Psalms 132:18

18 inimicos eius induam confusione super ipsum autem florebit sanctificatio eius

Proverbs 1:26

26 ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit

Proverbs 3:35

35 gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia

Proverbs 5:23

23 ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur

Ecclesiastes 8:1

1 sapientia hominis lucet in vultu eius et potentissimus faciem illius commutavit

Daniel 12:2

2 et multi de his qui dormiunt in terrae pulvere evigilabunt alii in vitam aeternam et alii in obprobrium ut videant semper

Malachi 2:8-9

8 vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege irritum fecistis pactum Levi dicit Dominus exercituum 9 propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis sicut non servastis vias meas et accepistis faciem in lege

Matthew 27:4-5

4 dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris 5 et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit

Luke 12:42-44

42 dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuram 43 beatus ille servus quem cum venerit dominus invenerit ita facientem 44 vere dico vobis quia supra omnia quae possidet constituet illum

Luke 16:8

8 et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt

Acts 12:23

23 confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit

1 Corinthians 3:10-15

10 secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet 11 fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus 12 si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam 13 uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit 14 si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet 15 si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem

2 Corinthians 10:18

18 non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat

Proverbs 13:7

7 est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit

Luke 14:11

11 quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur

Genesis 33:13-14

13 dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges 14 praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir

Genesis 37:26-28

26 dixit ergo Iudas fratribus suis quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius 27 melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostrae non polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus eius 28 et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes eum de cisterna vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui duxerunt eum in Aegyptum

Numbers 22:28-32

28 aperuitque Dominus os asinae et locuta est quid feci tibi cur percutis me ecce iam tertio 29 respondit Balaam quia commeruisti et inlusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem 30 dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in praesentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam 31 protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram 32 cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria

Deuteronomy 25:4

4 non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas

Judges 1:7

7 dixitque Adonibezec septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias sicut feci ita reddidit mihi Deus adduxeruntque eum in Hierusalem et ibi mortuus est

1 Samuel 11:2

2 et respondit ad eos Naas Ammonites in hoc feriam vobiscum foedus ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos obprobrium in universo Israhel

John 4:11

11 dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam

John 19:31-32

31 Iudaei ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur 32 venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo

James 2:13-16

13 iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio 14 quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum 15 si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano 16 dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit

1 John 3:17

17 qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo

Genesis 3:19

19 in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris

Judges 9:4

4 dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalbrith qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos secutique sunt eum

Psalms 26:4

4 non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar

Psalms 128:2

2 laborem manuum tuarum cum comederis beatus tu et bene tibi erit

Proverbs 1:10-19

10 fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas

Proverbs 4:14-15

14 ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via 15 fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam

Proverbs 6:32

32 qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam

Proverbs 7:7

7 et video parvulos considero vecordem iuvenem

Proverbs 9:6

6 relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae

Proverbs 9:13

13 mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens

Proverbs 9:16

16 quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est

Proverbs 13:20

20 qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis

Proverbs 13:23

23 multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio

Proverbs 14:4

4 ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis

Proverbs 14:23

23 in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas

Proverbs 27:27

27 sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis

Proverbs 28:19

19 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate

Jonah 2:8

8 qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquunt

Ephesians 4:28

28 qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti

1 Thessalonians 4:11-12

11 et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis 12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis

2 Thessalonians 3:8

8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus

Titus 1:10-11

10 sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt 11 quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia

Psalms 1:3

3 et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur

Psalms 10:9

9 oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum

Proverbs 10:15

15 substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum

Proverbs 29:5-6

5 homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius 6 peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit

Isaiah 27:6

6 qui egrediuntur impetu ad Iacob florebit et germinabit Israhel et implebunt faciem orbis semine

Isaiah 37:31

31 et mittet id quod salvatum fuerit de domo Iuda et quod reliquum est radicem deorsum et faciet fructum sursum

Jeremiah 5:26-28

26 quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros 27 sicut decipula plena avibus sic domus eorum plenae dolo ideo magnificati sunt et ditati 28 incrassati sunt et inpinguati et praeterierunt sermones meos pessime causam non iudicaverunt causam pupilli non direxerunt et iudicium pauperum non iudicaverunt

Jeremiah 17:7-8

7 benedictus vir qui confidit in Domino et erit Dominus fiducia eius 8 et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas quod ad humorem mittit radices suas et non timebit cum venerit aestus et erit folium eius viride et in tempore siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum

Micah 7:2

2 periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est omnes in sanguine insidiantur vir fratrem suum venatur ad mortem

Habakkuk 1:15-17

15 totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo super hoc laetabitur et exultabit 16 propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus 17 propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper interficere gentes non parcet

Luke 8:13-15

13 nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt 14 quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum 15 quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia

John 15:5

5 ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere

John 15:16

16 non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis

Romans 6:22

22 nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam

Genesis 48:16

16 angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et invocetur super eos nomen meum nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram

2 Samuel 4:9

9 respondens autem David Rechab et Baana fratri eius filiis Remmon Berothei dixit ad eos vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia

1 Kings 2:23

23 iuravit itaque rex Salomon per Dominum dicens haec faciat mihi Deus et haec addat quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc

Psalms 5:6

6 odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus

Psalms 34:19

19 multae tribulationes iusti et ex omnibus illis liberabit eum Dominus

Psalms 64:8

8 et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et opera eius intellegent

Proverbs 6:2

2 inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus

Proverbs 11:8

8 iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo

Proverbs 15:2

2 lingua sapientium ornat scientiam os fatuorum ebullit stultitiam

Proverbs 18:6-7

6 labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat 7 os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius

Proverbs 21:23

23 qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam

Ecclesiastes 7:18

18 bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit

Daniel 6:24

24 iubente autem rege adducti sunt viri illi qui accusaverant Danihelem et in lacum leonum missi sunt ipsi et filii et uxores eorum et non pervenerunt usque ad pavimentum laci donec arriperent eos leones et omnia ossa eorum comminuerunt

Matthew 27:25

25 et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros

Romans 8:35-37

35 quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius 36 sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis 37 sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos

2 Peter 2:9

9 novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare

Psalms 63:5

5 recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi

Proverbs 13:2

2 de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua

Proverbs 15:23

23 laetatur homo in sententia oris sui et sermo oportunus est optimus

Proverbs 18:20-21

20 de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum 21 mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius

Isaiah 3:10-11

10 dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum suarum comedet 11 vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei

Matthew 10:41-42

41 qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet 42 et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam

Matthew 16:27

27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius

2 Thessalonians 1:6-7

6 si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant 7 et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius

Hebrews 2:2

2 si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem

Hebrews 11:26

26 maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem

Proverbs 1:5

5 audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit

Proverbs 3:7

7 ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo

Proverbs 9:9

9 da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere

Proverbs 14:12

12 est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem

Proverbs 14:16

16 sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit

Proverbs 16:2

2 omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus

Proverbs 16:25

25 est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem

Proverbs 19:20

20 audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis

Proverbs 21:2

2 omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus

Proverbs 26:12

12 vidisti hominem sapientem sibi videri magis illo spem habebit stultus

Proverbs 26:16

16 sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias

Proverbs 28:11

11 sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum

Proverbs 30:12

12 generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis

Ecclesiastes 4:13

13 melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto qui nescit providere in posterum

Jeremiah 38:15-28

15 dixit autem Hieremias ad Sedeciam si adnuntiavero tibi numquid non interficies me et si consilium tibi dedero non me audies 16 iuravit ergo rex Sedecias Hieremiae clam dicens vivit Dominus qui fecit nobis animam hanc si occidero te et si tradidero te in manu virorum istorum qui quaerunt animam tuam 17 et dixit Hieremias ad Sedeciam haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel si profectus exieris ad principes regis Babylonis vivet anima tua et civitas haec non succendetur igni et salvus eris tu et domus tua 18 si autem non exieris ad principes regis Babylonis tradetur civitas haec in manu Chaldeorum et succendent eam igni et tu non effugies de manu eorum 19 et dixit rex Sedecias ad Hieremiam sollicitus sum propter Iudaeos qui transfugerunt ad Chaldeos ne forte tradar in manus eorum et inludant mihi 20 respondit autem Hieremias non te tradent audi quaeso vocem Domini quam ego loquor ad te et bene tibi erit et vivet anima tua 21 quod si nolueris egredi iste est sermo quem ostendit mihi Dominus 22 ecce omnes mulieres quae remanserunt in domo regis Iuda educentur ad principes regis Babylonis et ipsae dicent seduxerunt te et praevaluerunt adversum te viri pacifici tui demerserunt in caeno et lubrico pedes tuos et recesserunt a te 23 et omnes uxores tuae et filii tui educentur ad Chaldeos et non effugies manus eorum sed in manu regis Babylonis capieris et civitatem hanc conburet igni 24 dixit ergo Sedecias ad Hieremiam nullus sciat verba haec et non morieris 25 si autem audierint principes quia locutus sum tecum et venerint ad te et dixerint tibi indica nobis quid locutus sis cum rege ne celes nos et non te interficiemus et quid locutus est tecum rex 26 dices ad eos prostravi ego preces meas coram rege ne me reduci iuberet in domum Ionathan et ibi morerer 27 venerunt ergo omnes principes ad Hieremiam et interrogaverunt eum et locutus est eis iuxta omnia verba quae praeceperat ei rex et cessaverunt ab eo nihil enim fuerat auditum 28 mansit vero Hieremias in vestibulo carceris usque ad diem quo capta est Hierusalem et factum est ut caperetur Hierusalem

Luke 18:11

11 Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus

Galatians 6:3

3 nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit

1 Samuel 20:30-34

30 iratus autem Saul adversus Ionathan dixit ei fili mulieris virum ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem ignominiosae matris tuae 31 omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilieris tu neque regnum tuum itaque iam nunc mitte et adduc eum ad me quia filius mortis est 32 respondens autem Ionathan Sauli patri suo ait quare moritur quid fecit 33 et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum et intellexit Ionathan quod definitum esset patri suo ut interficeret David 34 surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non comedit in die kalendarum secunda panem contristatus est enim super David eo quod confudisset eum pater suus

1 Kings 19:1-2

1 nuntiavit autem Ahab Hiezabel omnia quae fecerat Helias et quomodo occidisset universos prophetas gladio 2 misitque Hiezabel nuntium ad Heliam dicens haec mihi faciant dii et haec addant nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis

Proverbs 10:12

12 odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas

Proverbs 14:33

33 in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet

Proverbs 16:22

22 fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas

Proverbs 17:9

9 qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos

Proverbs 25:28

28 sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum

Proverbs 29:11

11 totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum

James 1:19

19 scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram

1 Samuel 22:14-15

14 respondensque Ahimelech regi ait et quis in omnibus servis tuis sicut David fidelis et gener regis et pergens ad imperium tuum et gloriosus in domo tua 15 num hodie coepi consulere pro eo Deum absit hoc a me ne suspicetur rex adversus servum suum rem huiuscemodi in universa domo patris mei non enim scivit servus tuus quicquam super hoc negotio vel modicum vel grande

Proverbs 6:19

19 proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias

Proverbs 14:5

5 testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus

Proverbs 14:25

25 liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis

Proverbs 19:5

5 testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet

Proverbs 19:28

28 testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem

Proverbs 21:28

28 testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam

Proverbs 24:28

28 ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis

Matthew 15:19

19 de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae

Matthew 26:59

59 principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent

Acts 6:13

13 et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem

1 Peter 3:16

16 sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem

Psalms 52:2

2 insidias cogitat lingua tua quasi novacula acuta faciens dolum

Psalms 57:4

4 exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua

Psalms 59:7

7 tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes

Psalms 64:3

3 ut sagittarent in absconditis simplicem

Proverbs 4:22

22 vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas

Proverbs 10:20-21

20 argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo 21 labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur

Proverbs 13:17

17 nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas

Proverbs 15:4

4 lingua placabilis lignum vitae quae inmoderata est conteret spiritum

Proverbs 15:7

7 labia sapientium disseminabunt scientiam cor stultorum dissimile erit

Proverbs 16:24

24 favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum

Proverbs 25:18

18 iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum

Daniel 11:33

33 et docti in populo docebunt plurimos et ruent in gladio et in flamma in captivitate et rapina dierum

James 3:6-8

6 et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna 7 omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana 8 linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero

Revelation 1:16

16 et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua

Revelation 22:2

2 in medio plateae eius et ex utraque parte fluminis lignum vitae adferens fructus duodecim per menses singula reddentia fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium

Job 20:5

5 quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti

Psalms 52:4-5

4 dilexisti omnia verba ad devorandum lingua dolosa 5 sed Deus destruet te in sempiternum terrebit et evellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra viventium semper

Proverbs 19:9

9 testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit

Zechariah 1:4-6

4 ne sitis sicut patres vestri ad quos clamabant prophetae priores dicentes haec dicit Dominus exercituum convertimini de viis vestris malis et cogitationibus vestris pessimis et non audierunt neque adtenderunt ad me dicit Dominus 5 patres vestri ubi sunt et prophetae numquid in sempiternum vivent 6 verumtamen verba mea et legitima mea quae mandavi servis meis prophetis numquid non conprehenderunt patres vestros et conversi sunt et dixerunt sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis

Matthew 24:35

35 caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt

Acts 5:3-10

3 dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri 4 nonne manens tibi manebat et venundatum in tua erat potestate quare posuisti in corde tuo hanc rem non es mentitus hominibus sed Deo 5 audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit et factus est timor magnus in omnes qui audierant 6 surgentes autem iuvenes amoverunt eum et efferentes sepelierunt 7 factum est autem quasi horarum trium spatium et uxor ipsius nesciens quod factum fuerat introiit 8 respondit autem ei Petrus dic mihi si tanti agrum vendidistis at illa dixit etiam tanti 9 Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare Spiritum Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent te 10 confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam et extulerunt et sepelierunt ad virum suum

Proverbs 26:24-26

24 labiis suis intellegitur inimicus cum in corde tractaverit dolos 25 quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam septem nequitiae sunt in corde illius 26 qui operit odium fraudulenter revelabitur malitia eius in concilio

Isaiah 9:6-7

6 parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis 7 multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc

Jeremiah 17:16

16 et ego non sum turbatus te pastorem sequens et diem hominis non desideravi tu scis quod egressum est de labiis meis rectum in conspectu tuo fuit

Zechariah 6:13

13 et ipse extruet templum Domino et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo et erit sacerdos super solio suo et consilium pacis erit inter duos illos

Matthew 5:9

9 beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur

Mark 7:21-22

21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia 22 furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia

Mark 12:14-17

14 qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei doces licet dari tributum Caesari an non dabimus 15 qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis adferte mihi denarium ut videam 16 at illi adtulerunt et ait illis cuius est imago haec et inscriptio dicunt illi Caesaris 17 respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo et mirabantur super eo

Romans 1:29

29 repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones

Hebrews 12:14

14 pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum

1 Peter 3:8-13

8 in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles 9 non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis 10 qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos coerceat linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum 11 declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et persequatur eam 12 quia oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala 13 et quis est qui vobis noceat si boni aemulatores fueritis

Psalms 91:10

10 non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo

Proverbs 14:14

14 viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus

Jeremiah 13:12-14

12 dices ergo ad eos sermonem istum haec dicit Dominus Deus Israhel omnis laguncula implebitur vino et dicent ad te numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino 13 et dices ad eos haec dicit Dominus ecce ego implebo omnes habitatores terrae huius et reges qui sedent de stirpe David super thronum eius et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Hierusalem ebrietate 14 et dispergam eos virum a fratre suo et patres et filios pariter ait Dominus non parcam et non concedam neque miserebor ut non disperdam eos

Habakkuk 2:16

16 repletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque et consopire circumdabit te calix dexterae Domini et vomitus ignominiae super gloriam tuam

Romans 8:28

28 scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti

1 Corinthians 3:22-23

22 sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt 23 vos autem Christi Christus autem Dei

2 Corinthians 4:17

17 id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis

1 Peter 3:13

13 et quis est qui vobis noceat si boni aemulatores fueritis

Revelation 18:6

6 reddite illi sicut ipsa reddidit et duplicate duplicia secundum opera eius in poculo quo miscuit miscite illi duplum

Proverbs 6:16-17

16 sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius 17 oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem

Proverbs 11:1

1 statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius

Proverbs 11:20

20 abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant

Proverbs 15:8

8 victimae impiorum abominabiles Domino vota iustorum placabilia

Isaiah 9:15

15 longevus et honorabilis ipse est caput et propheta docens mendacium ipse cauda est

Jeremiah 9:24

24 sed in hoc glorietur qui gloriatur scire et nosse me quia ego sum Dominus qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra haec enim placent mihi ait Dominus

Ezekiel 13:19

19 et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmen panis ut interficerent animas quae non moriuntur et vivificarent animas quae non vivunt mentientes populo meo credenti mendaciis

Ezekiel 13:22

22 pro eo quod maerere fecistis cor iusti mendaciter quem ego non contristavi et confortastis manus impii ut non reverteretur a via sua mala et viveret

Revelation 21:8

8 timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda

Revelation 22:15

15 foris canes et venefici et inpudici et homicidae et idolis servientes et omnis qui amat et facit mendacium

Proverbs 10:14

14 sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est

Proverbs 10:19

19 in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est

Proverbs 11:13

13 qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum

Proverbs 13:16

16 astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam

Ecclesiastes 10:3

3 sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos aestimat

Ecclesiastes 10:12-14

12 verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum 13 initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus 14 stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare

Genesis 49:15

15 vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens

1 Kings 9:21

21 horum filios qui remanserant in terra quos scilicet non potuerant filii Israhel exterminare fecit Salomon tributarios usque ad diem hanc

1 Kings 11:28

28 erat autem Hieroboam vir fortis et potens vidensque Salomon adulescentem bonae indolis et industrium constituerat eum praefectum super tributa universae domus Ioseph

1 Kings 12:20

20 factum est autem cum audisset omnis Israhel quod reversus esset Hieroboam miserunt et vocaverunt eum congregato coetu et constituerunt regem super omnem Israhel nec secutus est quisquam domum David praeter tribum Iuda solam

Proverbs 10:4

4 egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat

Proverbs 12:27

27 non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium

Proverbs 13:4

4 vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur

Proverbs 17:2

2 servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet

Proverbs 19:15

15 pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet

Proverbs 21:25-26

25 desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari 26 tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit

Proverbs 22:13

13 dicit piger leo foris in medio platearum occidendus sum

Proverbs 22:29

29 vidisti virum velocem in opere suo coram regibus stabit nec erit ante ignobiles

Proverbs 24:30-34

30 per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti 31 et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat 32 quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam 33 parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas 34 et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus

Proverbs 26:13-16

13 dicit piger leaena in via leo in itineribus 14 sicut ostium vertitur in cardine suo ita piger in lectulo suo 15 abscondit piger manus sub ascellas suas et laborat si ad os suum eas converterit 16 sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias

Nehemiah 2:1-2

1 factum est autem in mense nisan anno vicesimo Artarxersis regis et vinum erat ante eum et levavi vinum et dedi regi et non eram quasi languidus ante faciem eius 2 dixitque mihi rex quare vultus tuus tristis cum te aegrotum non videam non est hoc frustra sed malum nescio quid in corde tuo est et timui valde ac nimis

Psalms 38:6

6 adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam

Psalms 42:11

11 quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo

Proverbs 12:18

18 est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est

Proverbs 14:10

10 cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus

Proverbs 15:13

13 cor gaudens exhilarat faciem in maerore animi deicitur spiritus

Proverbs 15:15

15 omnes dies pauperis mali secura mens quasi iuge convivium

Proverbs 17:22

22 animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa

Proverbs 18:14

14 spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere

Proverbs 25:11

11 mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo

Proverbs 27:9

9 unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur

Isaiah 50:4

4 Dominus dedit mihi linguam eruditam ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo erigit mane mane erigit mihi aurem ut audiam quasi magistrum

Zechariah 1:13

13 et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona verba consolatoria

Mark 14:33-34

33 et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taedere 34 et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate

2 Corinthians 2:4-7

4 nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vobis 5 si quis autem contristavit non me contristavit sed ex parte ut non onerem omnes vos 6 sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a pluribus 7 ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est

Psalms 16:3

3 dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te

Psalms 18:12-13

12 prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis 13 et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis

Proverbs 12:13

13 propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia

Proverbs 17:27

27 qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus

Matthew 5:46-48

46 si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt 47 et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt 48 estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est

Luke 6:32-36

32 et si diligitis eos qui vos diligunt quae vobis est gratia nam et peccatores diligentes se diligunt 33 et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt quae vobis est gratia siquidem et peccatores hoc faciunt 34 et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quae gratia est vobis nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant aequalia 35 verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos 36 estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est

James 1:13-14

13 nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat 14 unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus

1 Peter 2:18-21

18 servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis 19 haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste 20 quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum 21 in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius

2 Peter 2:18-22

18 superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur 19 libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est huius et servus est 20 si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus 21 melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato 22 contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti

1 John 2:26

26 haec scripsi vobis de eis qui seducunt vos

Revelation 12:9

9 et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem proiectus est in terram et angeli eius cum illo missi sunt

Revelation 13:14

14 et seducit habitantes terram propter signa quae data sunt illi facere in conspectu bestiae dicens habitantibus in terra ut faciant imaginem bestiae quae habet plagam gladii et vixit

Psalms 37:16

16 teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae

Proverbs 15:16

16 melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni et insatiabiles

Proverbs 16:8

8 melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate

Proverbs 23:2

2 et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam

Proverbs 26:15

15 abscondit piger manus sub ascellas suas et laborat si ad os suum eas converterit

Deuteronomy 30:15

15 considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum et e contrario mortem et malum

Proverbs 9:11

11 per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae

Proverbs 10:16

16 opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum

Proverbs 11:19

19 clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem

Ezekiel 18:9

9 in praeceptis meis ambulaverit et iudicia mea custodierit ut faciat veritatem hic iustus est vita vivet ait Dominus Deus

Ezekiel 18:20-24

20 anima quae peccaverit ipsa morietur filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii iustitia iusti super eum erit et impietas impii erit super eum 21 si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est et custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam vita vivet non morietur 22 omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor in iustitia sua quam operatus est vivet 23 numquid voluntatis meae est mors impii dicit Dominus Deus et non ut convertatur a viis suis et vivat 24 si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet omnes iustitiae eius quas fecerat non recordabuntur in praevaricatione qua praevaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis morietur

Romans 5:21

21 ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum

Romans 6:22-23

22 nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam 23 stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro

Titus 2:11-12

11 apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus 12 erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo

1 John 2:29

29 si scitis quoniam iustus est scitote quoniam et omnis qui facit iustitiam ex ipso natus est

1 John 3:7

7 filioli nemo vos seducat qui facit iustitiam iustus est sicut et ille iustus est

3 John 1:11

11 carissime noli imitari malum sed quod bonum est qui benefacit ex Deo est qui malefacit non vidit Deum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.