Proverbs 15:19 Cross References - Vulgate

19 iter pigrorum quasi sepes spinarum via iustorum absque offendiculo

Numbers 14:1-3

1 igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa 2 et murmurati sunt contra Mosen et Aaron cuncti filii Israhel dicentes 3 utinam mortui essemus in Aegypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in Aegyptum

Numbers 14:7-9

7 et ad omnem multitudinem filiorum Israhel locuti sunt terram quam circuivimus valde bona est 8 si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem 9 nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne praesidium Dominus nobiscum est nolite metuere

Psalms 5:8

8 Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos dirige ante faciem meam viam tuam

Psalms 25:8-9

8 bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via 9 deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam

Psalms 25:12

12 quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit

Psalms 27:11

11 ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos

Proverbs 3:6

6 in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos

Proverbs 8:9

9 recti sunt intellegentibus et aequi invenientibus scientiam

Proverbs 22:5

5 arma et gladii in via perversi custos animae suae longe recedit ab eis

Proverbs 22:13

13 dicit piger leo foris in medio platearum occidendus sum

Proverbs 26:13

13 dicit piger leaena in via leo in itineribus

Isaiah 30:21

21 et aures tuae audient verbum post tergum monentis haec via ambulate in ea neque ad dexteram neque ad sinistram

Isaiah 35:8

8 et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur non transibit per eam pollutus et haec erit nobis directa via ita ut stulti non errent per eam

Isaiah 57:14

14 et dicam viam facite praebete iter declinate de semita auferte offendicula de via populi mei

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.