Proverbs 19:5 Cross References - Vulgate

5 testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet

Exodus 23:1

1 non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium

Deuteronomy 5:11

11 non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra quia non erit inpunitus qui super re vana nomen eius adsumpserit

Deuteronomy 19:16-21

16 si steterit testis mendax contra hominem accusans eum praevaricationis 17 stabunt ambo quorum causa est ante Dominum in conspectu sacerdotum et iudicum qui fuerint in diebus illis 18 cumque diligentissime perscrutantes invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium 19 reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit et auferes malum de medio tui 20 ut audientes ceteri timorem habeant et nequaquam talia audeant facere 21 non misereberis eius sed animam pro anima oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede exiges

1 Kings 2:9

9 tu noli pati esse eum innoxium vir autem sapiens es et scies quae facias ei deducesque canos eius cum sanguine ad infernum

Psalms 120:3-4

3 quid detur tibi aut quid adponatur tibi ad linguam dolosam 4 sagittae potentis acutae cum carbonibus iuniperorum

Proverbs 6:19

19 proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias

Proverbs 19:9

9 testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit

Proverbs 21:28

28 testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam

Daniel 6:24

24 iubente autem rege adducti sunt viri illi qui accusaverant Danihelem et in lacum leonum missi sunt ipsi et filii et uxores eorum et non pervenerunt usque ad pavimentum laci donec arriperent eos leones et omnia ossa eorum comminuerunt

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.