Proverbs 1:1 Cross References - Vulgate

1 parabolae Salomonis filii David regis Israhel

2 Samuel 12:24-25

24 et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque ad eam dormivit cum ea quae genuit filium et vocavit nomen eius Salomon et Dominus dilexit eum 25 misitque in manu Nathan prophetae et vocavit nomen eius Amabilis Domino eo quod diligeret eum Dominus

1 Kings 2:12

12 Salomon autem sedit super thronum David patris sui et firmatum est regnum eius nimis

1 Kings 4:31-32

31 et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Aethan Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum 32 locutus est quoque Salomon tria milia parabolas et fuerunt carmina eius quinque et mille

1 Chronicles 22:9

9 filius qui nascetur tibi et erit vir quietissimus faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam pacificus vocabitur et pacem et otium dabo in Israhel cunctis diebus eius

1 Chronicles 28:5

5 sed et de filiis meis filios enim multos dedit mihi Dominus elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israhel

1 Chronicles 29:28

28 et mortuus est in senectute bona plenus dierum et divitiis et gloria regnavitque Salomon filius eius pro eo

Proverbs 10:1

1 parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae

Proverbs 25:1

1 haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda

Ecclesiastes 1:1

1 verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem

Ecclesiastes 12:9

9 cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et enarravit quae fecerit et investigans conposuit parabolas multas

John 16:25

25 haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.