Proverbs 21:20 Cross References - Vulgate

20 thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud

Job 20:15

15 divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus

Job 20:18

18 luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit

Psalms 23:5

5 pones coram me mensam ex adverso hostium meorum inpinguasti oleo caput meum calix meus inebrians

Psalms 112:3

3 he substantia et divitiae in domo eius vav et iustitia eius perseverans semper

Proverbs 10:22

22 benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio

Proverbs 15:6

6 domus iusti plurima fortitudo et in fructibus impii conturbatur

Ecclesiastes 5:19

19 et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et laetetur de labore suo hoc est donum Dei

Ecclesiastes 7:11

11 utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem

Ecclesiastes 10:19

19 in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia

Jeremiah 41:8

8 decem autem viri repperti sunt inter eos qui dixerunt ad Ismahel noli occidere nos quia habemus thesauros in agro frumenti et hordei et olei et mellis et cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis

Matthew 6:19-20

19 nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur 20 thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur

Matthew 25:3-4

3 sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum 4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus

Matthew 25:8

8 fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur

Luke 6:45

45 bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquitur

Luke 15:14

14 et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere

Luke 16:1

1 dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius

Luke 16:19-25

19 homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide 20 et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus 21 cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius 22 factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno 23 elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius 24 et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma 25 et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.