Proverbs 23 Cross References - Vulgate

1 quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam 2 et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam 3 ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii 4 noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum 5 ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum 6 ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius 7 quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum 8 cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos 9 in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui 10 ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas 11 propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum 12 ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae 13 noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur 14 tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis 15 fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum 16 et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua 17 non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die 18 quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur 19 audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum 20 noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt 21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio 22 audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua 23 veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam 24 exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo 25 gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te 26 praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant 27 fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena 28 insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit 29 cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum 30 nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis 31 ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande 32 sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet 33 oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa 34 et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo 35 et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam

Genesis 43:32-34

32 quibus adpositis seorsum Ioseph et seorsum fratribus Aegyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum inlicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis et profanum putant huiuscemodi convivium 33 sederunt coram eo primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta aetatem suam et mirabantur nimis 34 sumptis partibus quas ab eo acceperant maiorque pars venit Beniamin ita ut quinque partibus excederet biberuntque et inebriati sunt cum eo

Jude 1:12

12 hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae

Matthew 18:8-9

8 si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum 9 et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis

1 Corinthians 9:27

27 sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar

Philippians 3:19

19 quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt

Psalms 141:4

4 pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum

Proverbs 23:6

6 ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius

Daniel 1:8

8 proposuit autem Danihel in corde suo ne pollueretur de mensa regis neque de vino potus eius et rogavit eunuchorum praepositum ne contaminaretur

Luke 21:34

34 adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa

Ephesians 4:22

22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris

Proverbs 3:5

5 habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae

Proverbs 3:7

7 ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo

Proverbs 15:27

27 conturbat domum suam qui sectatur avaritiam qui autem odit munera vivet

Proverbs 26:12

12 vidisti hominem sapientem sibi videri magis illo spem habebit stultus

Proverbs 28:20

20 vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens

Isaiah 5:21

21 vae qui sapientes estis in oculis vestris et coram vobismet ipsis prudentes

Matthew 6:19

19 nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur

John 6:27

27 operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus

Romans 11:25

25 nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret

Romans 12:16

16 id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos

1 Timothy 6:8-10

8 habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus 9 nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem 10 radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis

Hebrews 13:5

5 sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam

Genesis 42:36

36 dixit pater Iacob absque liberis me esse fecistis Ioseph non est super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me haec mala omnia reciderunt

Job 1:14-17

14 nuntius venit ad Iob qui diceret boves arabant et asinae pascebantur iuxta eos 15 et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi 16 cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei cecidit e caelo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi ego solus ut nuntiarem tibi 17 sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibi

Psalms 39:6

6 tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea

Psalms 119:36-37

36 inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam 37 averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me

Proverbs 27:24

24 non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum

Ecclesiastes 1:2

2 vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas

Ecclesiastes 5:13-14

13 est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole divitiae conservatae in malum domini sui 14 pereunt enim in adflictione pessima generavit filium qui in summa egestate erit

Ecclesiastes 12:8

8 vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes omnia vanitas

Isaiah 55:2

2 quare adpenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate audite audientes me et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestra

Jeremiah 22:17

17 tui vero oculi et cor ad avaritiam et ad sanguinem innocentem fundendum et ad calumniam et ad cursum mali operis

1 Corinthians 7:29-31

29 hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint 30 et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes 31 et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim figura huius mundi

1 Timothy 6:17

17 divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum

James 5:1-2

1 age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis 2 divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt

1 John 2:16

16 quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo est

Deuteronomy 15:9

9 cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo adpropinquat septimus annus remissionis et avertas oculos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatum

Deuteronomy 28:56

56 tenera mulier et delicata quae super terram ingredi non valebat nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu eius super filii et filiae carnibus

Proverbs 22:9

9 qui pronus est ad misericordiam benedicetur de panibus enim suis dedit pauperi

Proverbs 23:3

3 ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii

Proverbs 28:22

22 vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei

Daniel 1:8-10

8 proposuit autem Danihel in corde suo ne pollueretur de mensa regis neque de vino potus eius et rogavit eunuchorum praepositum ne contaminaretur 9 dedit autem Deus Daniheli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum 10 et ait princeps eunuchorum ad Danihel timeo ego dominum meum regem qui constituit vobis cibum et potum qui si viderit vultus vestros macilentiores prae ceteris adulescentibus coaevis vestris condemnabitis caput meum regi

Matthew 20:15

15 aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum

Mark 7:22

22 furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia

Judges 16:15

15 dixitque ad eum Dalila quomodo dicis quod ames me cum animus tuus non sit mecum per tres vices mentitus es mihi et noluisti dicere in quo sit tua maxima fortitudo

2 Samuel 13:26-28

26 et ait Absalom si non vis venire veniat obsecro nobiscum saltem Amnon frater meus dixitque ad eum rex non est necesse ut vadat tecum 27 coegit itaque eum Absalom et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis 28 praeceperat autem Absalom pueris suis dicens observate cum temulentus fuerit Amnon vino et dixero vobis percutite eum et interficite nolite timere ego enim sum qui praecepi vobis roboramini et estote viri fortes

Psalms 12:2

2 frustra loquuntur unusquisque proximo suo labium subdolum in corde et corde locuti sunt

Psalms 55:21

21 nitidius butyro os eius pugnat autem cor illius molliores sermones eius oleo cum sint lanceae

Proverbs 19:22

22 homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax

Daniel 11:27

27 duorum quoque regum cor erit ut malefaciant et ad mensam unam mendacium loquentur et non proficient quia adhuc finis in aliud tempus

Matthew 9:3-4

3 et ecce quidam de scribis dixerunt intra se hic blasphemat 4 et cum vidisset Iesus cogitationes eorum dixit ut quid cogitatis mala in cordibus vestris

Luke 7:39

39 videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est

Luke 11:37-54

37 et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se et ingressus recubuit 38 Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium 39 et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate 40 stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit 41 verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis 42 sed vae vobis Pharisaeis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei haec autem oportuit facere et illa non omittere 43 vae vobis Pharisaeis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro 44 vae vobis quia estis ut monumenta quae non parent et homines ambulantes supra nesciunt 45 respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister haec dicens etiam nobis contumeliam facis 46 at ille ait et vobis legis peritis vae quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas 47 vae vobis quia aedificatis monumenta prophetarum patres autem vestri occiderunt illos 48 profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem aedificatis eorum sepulchra 49 propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur 50 ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista 51 a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariae qui periit inter altare et aedem ita dico vobis requiretur ab hac generatione 52 vae vobis legis peritis quia tulistis clavem scientiae ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis 53 cum haec ad illos diceret coeperunt Pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius opprimere de multis 54 insidiantes et quaerentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum

Proverbs 1:7

7 timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt

Proverbs 9:7-8

7 qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi 8 noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te

Proverbs 26:4-5

4 ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam ne efficiaris ei similis 5 responde stulto iuxta stultitiam suam ne sibi sapiens esse videatur

Isaiah 36:21

21 et siluerunt et non responderunt ei verbum mandaverat enim rex dicens ne respondeatis ei

Matthew 7:6

6 nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos

Luke 16:14

14 audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari et deridebant illum

John 8:52

52 dixerunt ergo Iudaei nunc cognovimus quia daemonium habes Abraham mortuus est et prophetae et tu dicis si quis sermonem meum servaverit non gustabit mortem in aeternum

John 9:30-34

30 respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos 31 scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit 32 a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati 33 nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam 34 responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum foras

John 9:40

40 et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumus

John 10:20

20 dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis

Acts 13:45-46

45 videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes 46 tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes

Acts 17:18

18 quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo et quidam dicebant quid vult seminiverbius hic dicere alii vero novorum daemoniorum videtur adnuntiator esse quia Iesum et resurrectionem adnuntiabat eis

Acts 17:32

32 cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam quidem inridebant quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterum

Acts 28:25-28

25 cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros 26 dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis 27 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos 28 notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient

1 Corinthians 1:21-24

21 nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes 22 quoniam et Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt 23 nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum gentibus autem stultitiam 24 ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam

1 Corinthians 4:10-13

10 nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles 11 usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus 12 et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus 13 blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc

Deuteronomy 19:14

14 non adsumes et transferes terminos proximi tui quos fixerunt priores in possessione tua quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis possidendam

Deuteronomy 27:17

17 maledictus qui transfert terminos proximi sui et dicet omnis populus amen

Job 6:27

27 super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum

Job 22:9

9 viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti

Job 24:2-3

2 alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos 3 asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae

Job 24:9

9 vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt

Job 31:21-23

21 si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem 22 umerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus confringatur 23 semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui

Psalms 94:6

6 viduam et advenam interficient et pupillos occident

Proverbs 22:28

28 ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui

Jeremiah 7:5

5 quoniam si bene direxeritis vias vestras et studia vestra si feceritis iudicium inter virum et proximum eius

Jeremiah 22:3

3 haec dicit Dominus facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et viduam nolite contristare neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto

Zechariah 7:10

10 et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo

Malachi 3:5

5 et accedam ad vos in iudicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit Dominus exercituum

James 1:27

27 religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo

Exodus 22:22-24

22 viduae et pupillo non nocebitis 23 si laeseritis eos vociferabuntur ad me et ego audiam clamorem eorum 24 et indignabitur furor meus percutiamque vos gladio et erunt uxores vestrae viduae et filii vestri pupilli

Deuteronomy 27:19

19 maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et viduae et dicet omnis populus amen

Job 19:25

25 scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim

Psalms 12:5

5 propter vastitatem inopum et gemitum pauperum nunc consurgam dicit Dominus ponam in salutari auxilium eorum

Proverbs 22:23

23 quia Dominus iudicabit causam eius et configet eos qui confixerint animam eius

Jeremiah 50:33-34

33 haec dicit Dominus exercituum calumniam sustinent filii Israhel et filii Iuda simul omnes qui ceperunt eos tenent nolunt dimittere eos 34 redemptor eorum Fortis Dominus exercituum nomen eius iudicio defendet causam eorum ut exterreat terram et commoveat habitatores Babylonis

Jeremiah 51:36

36 propterea haec dicit Dominus ecce ego iudicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare eius et siccabo venam eius

Proverbs 2:2-6

2 ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam 3 si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae 4 si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam 5 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies 6 quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia

Proverbs 5:1-2

1 fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam 2 ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent

Proverbs 22:17

17 inclina aurem tuam et audi verba sapientium adpone autem cor ad doctrinam meam

Proverbs 23:19

19 audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum

Ezekiel 33:31

31 et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus et sedent coram te populus meus et audiunt sermones tuos et non faciunt eos quia in canticum oris sui vertunt illos et avaritiam suam sequitur cor eorum

Matthew 13:52

52 ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera

James 1:21-25

21 propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras 22 estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos 23 quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo 24 consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit 25 qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit

Proverbs 13:24

24 qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit

Proverbs 19:18

18 erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam

Proverbs 29:15

15 virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam

Proverbs 29:17

17 erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae

Proverbs 22:15

15 stultitia conligata est in corde pueri et virga disciplinae fugabit eam

1 Corinthians 5:5

5 tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu

1 Corinthians 11:32

32 dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur

Proverbs 1:10

10 fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas

Proverbs 2:1

1 fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te

Proverbs 4:1

1 audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiam

Proverbs 10:1

1 parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae

Proverbs 15:20

20 filius sapiens laetificat patrem et stultus homo despicit matrem suam

Proverbs 23:24-25

24 exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo 25 gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te

Proverbs 29:3

3 vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam

Jeremiah 32:41

41 et laetabor super eis cum bene eis fecero et plantabo eos in terra ista in veritate in toto corde meo et in tota anima mea

Zephaniah 3:17

17 Dominus Deus tuus in medio tui Fortis ipse salvabit gaudebit super te in laetitia silebit in dilectione tua exultabit super te in laude

Matthew 9:2

2 et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto et videns Iesus fidem illorum dixit paralytico confide fili remittuntur tibi peccata tua

Luke 15:23-24

23 et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur 24 quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari

Luke 15:32

32 epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est

John 15:11

11 haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur

John 21:5

5 dicit ergo eis Iesus pueri numquid pulmentarium habetis responderunt ei non

1 Thessalonians 2:19-20

19 quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius 20 vos enim estis gloria nostra et gaudium

1 Thessalonians 3:8-9

8 quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino 9 quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum

1 John 2:1

1 filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum

2 John 1:4

4 gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a Patre

3 John 1:3-4

3 gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuae sicut tu in veritate ambulas 4 maiorem horum non habeo gratiam quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes

Proverbs 8:6

6 audite quoniam de rebus magnis locutura sum et aperientur labia mea ut recta praedicent

Ephesians 4:29

29 omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus

Ephesians 5:4

4 aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio

Colossians 4:4

4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui

James 3:2

2 in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus

Psalms 37:1-3

1 David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem 2 quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent 3 beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide

Psalms 73:3-7

3 in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur 4 ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi 5 processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis 6 inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes 7 posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra

Psalms 111:10-112:1

10 res principium sapientiae timor Domini sen doctrina bona cunctis qui faciunt ea thau laus eius perseverans iugiter alleluia

Proverbs 3:31

31 ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius

Proverbs 15:16

16 melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni et insatiabiles

Proverbs 24:1

1 ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis

Proverbs 28:14

14 beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum

Ecclesiastes 5:7

7 ubi multa sunt somnia plurimae vanitates et sermones innumeri tu vero Deum time

Ecclesiastes 12:13-14

13 finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa hoc est enim omnis homo 14 et cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium pro omni errato sive bonum sive malum sit

Acts 9:31

31 ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem et aedificabatur ambulans in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus replebatur

2 Corinthians 7:1

1 has igitur habentes promissiones carissimi mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei

1 Peter 1:17

17 et si Patrem invocatis eum qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus in timore incolatus vestri tempore conversamini

Psalms 9:18

18 quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum

Psalms 37:37

37 sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax

Proverbs 24:14

14 sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit

Proverbs 24:20

20 quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur

Jeremiah 29:11

11 ego enim scio cogitationes quas cogito super vos ait Dominus cogitationes pacis et non adflictionis ut dem vobis finem et patientiam

Luke 16:25

25 et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris

Romans 6:21-22

21 quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est 22 nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam

Philippians 1:20

20 secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem

Hebrews 10:35

35 nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem

Proverbs 4:10-23

10 audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae 11 viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas aequitatis 12 quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum 13 tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua 14 ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via 15 fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam 16 non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi subplantaverint 17 comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt 18 iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem 19 via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant 20 fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam 21 ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui 22 vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas 23 omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit

Proverbs 6:6

6 vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam

Proverbs 9:6

6 relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae

Proverbs 23:12

12 ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae

Proverbs 23:26

26 praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant

Proverbs 20:1

1 luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens

Proverbs 23:29-35

29 cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum 30 nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis 31 ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande 32 sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet 33 oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa 34 et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo 35 et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam

Proverbs 28:7

7 qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum

Proverbs 31:6-7

6 date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo 7 bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius

Isaiah 5:11

11 vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam ut vino aestuetis

Isaiah 5:22

22 vae qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem

Isaiah 22:13

13 et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos et iugulare arietes comedere carnes et bibere vinum comedamus et bibamus cras enim moriemur

Matthew 24:49

49 et coeperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis

Luke 15:13

13 et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose

Luke 16:19

19 homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide

Romans 13:13

13 sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione

Ephesians 5:18

18 et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu

1 Peter 4:3-4

3 sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus 4 in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem blasphemantes

Deuteronomy 21:20

20 dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax est monita nostra audire contemnit comesationibus vacat et luxuriae atque conviviis

Proverbs 6:9-11

9 usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo 10 paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias 11 et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus

Proverbs 19:15

15 pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet

Proverbs 21:17

17 qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur

Proverbs 24:30-34

30 per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti 31 et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat 32 quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam 33 parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas 34 et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus

Isaiah 28:1-3

1 vae coronae superbiae ebriis Ephraim et flori decidenti gloriae exultationis eius qui erant in vertice vallis pinguissimae errantes a vino 2 ecce validus et fortis Domini sicut impetus grandinis turbo confringens sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam 3 pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim

Joel 1:5

5 expergescimini ebrii et flete et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine quoniam periit ab ore vestro

1 Corinthians 5:11

11 nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere

1 Corinthians 6:10

10 neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt

Galatians 5:21

21 invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur

Leviticus 19:3

3 unusquisque matrem et patrem suum timeat sabbata mea custodite ego Dominus Deus vester

Deuteronomy 21:18-21

18 si genuerit homo filium contumacem et protervum qui non audiat patris aut matris imperium et coercitus oboedire contempserit 19 adprehendent eum et ducent ad seniores civitatis illius et ad portam iudicii 20 dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax est monita nostra audire contemnit comesationibus vacat et luxuriae atque conviviis 21 lapidibus eum obruet populus civitatis et morietur ut auferatis malum de medio vestri et universus Israhel audiens pertimescat

Deuteronomy 27:16

16 maledictus qui non honorat patrem suum et matrem et dicet omnis populus amen

Proverbs 1:8

8 audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae

Proverbs 6:20

20 conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae

Proverbs 30:11

11 generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae

Proverbs 30:17

17 oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae

Matthew 15:4-6

4 nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur 5 vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit 6 et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram

Mark 7:10

10 Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur

John 19:26-27

26 cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus 27 deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in sua

Ephesians 6:1-2

1 filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum 2 honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione

Job 28:12-19

12 sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae 13 nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium 14 abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum 15 non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius 16 non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro 17 non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri 18 excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis 19 non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur

Psalms 119:72

72 melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti

Psalms 119:127

127 propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium

Proverbs 2:2-4

2 ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam 3 si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae 4 si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam

Proverbs 4:5-7

5 posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei 6 ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te 7 principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam

Proverbs 16:16

16 posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento

Proverbs 17:16

16 quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit

Proverbs 18:15

15 cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam

Isaiah 55:1

1 o omnes sitientes venite ad aquas et qui non habetis argentum properate emite et comedite venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac

Matthew 13:44

44 simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum

Matthew 13:46

46 inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam

Matthew 16:26

26 quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua

Acts 20:23

23 nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent

Philippians 3:7-8

7 sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta 8 verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam

Hebrews 11:26

26 maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem

Revelation 3:18

18 suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples fias et vestimentis albis induaris et non appareat confusio nuditatis tuae et collyrio inungue oculos tuos ut videas

Revelation 12:11

11 et ipsi vicerunt illum propter sanguinem agni et propter verbum testimonii sui et non dilexerunt animam suam usque ad mortem

1 Kings 1:48

48 insuper et haec locutus est benedictus Dominus Deus Israhel qui dedit hodie sedentem in solio meo videntibus oculis meis

1 Kings 2:1-3

1 adpropinquaverant autem dies David ut moreretur praecepitque Salomoni filio suo dicens 2 ego ingredior viam universae terrae confortare et esto vir 3 et observa custodias Domini Dei tui ut ambules in viis eius et custodias caerimonias eius et praecepta eius et iudicia et testimonia sicut scriptum est in lege Mosi ut intellegas universa quae facis et quocumque te verteris

1 Kings 2:9

9 tu noli pati esse eum innoxium vir autem sapiens es et scies quae facias ei deducesque canos eius cum sanguine ad infernum

Proverbs 23:15-16

15 fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum 16 et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua

Ecclesiastes 2:19

19 quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui et est quicquam tam vanum

Philemon 1:9

9 propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi

Philemon 1:20

20 ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino

1 Chronicles 4:9-10

9 fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens quia peperi eum in dolore 10 invocavit vero Iabes Deum Israhel dicens si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos et fuerit manus tua mecum et feceris me a malitia non opprimi et praestitit Deus quae precatus est

Proverbs 17:25

25 ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum

Luke 1:31-33

31 ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum 32 hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius 33 et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis

Luke 1:40-47

40 et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth 41 et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth 42 et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui 43 et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me 44 ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo 45 et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino 46 et ait Maria magnificat anima mea Dominum 47 et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo

Luke 1:58

58 et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei

Luke 11:27-28

27 factum est autem cum haec diceret extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti 28 at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt

Deuteronomy 6:5

5 diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua

Psalms 107:43

43 videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum

Psalms 119:2

2 beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum

Psalms 119:9-11

9 beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua 10 in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis 11 in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi

Proverbs 3:1

1 fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum

Proverbs 4:4

4 et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi praecepta mea et vives

Proverbs 4:23

23 omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit

Proverbs 4:25-27

25 oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant gressus tuos 26 dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur 27 ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo

Hosea 14:9

9 quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet haec quia rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis praevaricatores vero corruent in eis

Matthew 10:37-38

37 qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus 38 et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus

Luke 14:26

26 si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus

2 Corinthians 5:14-15

14 caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt 15 et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit

2 Corinthians 8:5

5 et non sicut speravimus sed semet ipsos dederunt primum Domino deinde nobis per voluntatem Dei

Ephesians 3:17

17 habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati

2 Peter 1:19

19 et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis adtendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris

Proverbs 22:14

14 fovea profunda os alienae cui iratus est Dominus incidet in eam

Numbers 25:1

1 morabatur autem eo tempore Israhel in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab

Judges 16:4-22

4 post haec amavit mulierem quae habitabat in valle Sorech et vocabatur Dalila 5 veneruntque ad eam principes Philisthinorum atque dixerunt decipe eum et disce ab illo in quo tantam habeat fortitudinem et quomodo eum superare valeamus et vinctum adfligere quod si feceris dabimus tibi singuli mille centum argenteos 6 locuta est ergo Dalila ad Samson dic mihi obsecro in quo sit tua maxima fortitudo et quid sit quo ligatus erumpere nequeas 7 cui respondit Samson si septem nervicis funibus necdum siccis et adhuc humentibus ligatus fuero infirmus ero ut ceteri homines 8 adtuleruntque ad eam satrapae Philisthinorum septem funes ut dixerat quibus vinxit eum 9 latentibus apud se insidiis et in cubiculo finem rei expectantibus clamavitque ad eum Philisthim super te Samson qui rupit vincula quomodo si rumpat quis filum de stuppae tortum putamine cum odorem ignis acceperit et non est cognitum in quo esset fortitudo eius 10 dixitque ad eum Dalila ecce inlusisti mihi et falsum locutus es saltim nunc indica quo ligari debeas 11 cui ille respondit si ligatus fuero novis funibus qui numquam fuerunt in opere infirmus ero et aliorum hominum similis 12 quibus rursum Dalila vinxit eum et clamavit Philisthim super te Samson in cubiculo insidiis praeparatis qui ita rupit vincula quasi fila telarum 13 dixitque Dalila rursum ad eum usquequo decipis me et falsum loqueris ostende quo vinciri debeas si inquit septem crines capitis mei cum licio plexueris et clavum his circumligatum terrae fixeris infirmus ero 14 quod cum fecisset Dalila dixit ad eum Philisthim super te Samson qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio 15 dixitque ad eum Dalila quomodo dicis quod ames me cum animus tuus non sit mecum per tres vices mentitus es mihi et noluisti dicere in quo sit tua maxima fortitudo 16 cumque molesta ei esset et per multos dies iugiter adhereret spatium ad quietem non tribuens defecit anima eius et ad mortem usque lassata est 17 tunc aperiens veritatem rei dixit ad eam ferrum numquam ascendit super caput meum quia nazareus id est consecratus Deo sum de utero matris meae si rasum fuerit caput meum recedet a me fortitudo mea et deficiam eroque ut ceteri homines 18 videns illa quod confessus ei esset omnem animum suum misit ad principes Philisthinorum atque mandavit ascendite adhuc semel quia nunc mihi aperuit cor suum qui ascenderunt adsumpta pecunia quam promiserant 19 at illa dormire eum fecit super genua sua et in sinu suo reclinare caput vocavitque tonsorem et rasit septem crines eius et coepit abicere eum et a se repellere statim enim ab eo fortitudo discessit 20 dixitque Philisthim super te Samson qui de somno consurgens dixit in animo suo egrediar sicut ante feci et me excutiam nesciens quod Dominus recessisset ab eo 21 quem cum adprehendissent Philisthim statim eruerunt oculos eius et duxerunt Gazam vinctum catenis et clausum in carcere molere fecerunt 22 iamque capilli eius renasci coeperant

Proverbs 2:16-19

16 ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos 17 et relinquit ducem pubertatis suae 18 et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius 19 omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae

Proverbs 7:12

12 nunc foris nunc in plateis nunc iuxta angulos insidians

Proverbs 7:22-27

22 statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur 23 donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur 24 nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei 25 ne abstrahatur in viis illius mens tua neque decipiaris semitis eius 26 multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea 27 viae inferi domus eius penetrantes interiora mortis

Proverbs 9:18

18 et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius

Ecclesiastes 7:26

26 et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa

Jeremiah 3:2

2 leva oculos tuos in directum et vide ubi non prostrata sis in viis sedebas expectans eos quasi latro in solitudine et polluisti terram in fornicationibus tuis et in malitiis tuis

Hosea 4:11

11 fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor

1 Corinthians 10:8

8 neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia

Revelation 17:1-2

1 et venit unus de septem angelis qui habebant septem fialas et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi damnationem meretricis magnae quae sedet super aquas multas 2 cum qua fornicati sunt reges terrae et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis eius

Genesis 49:12

12 pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores

1 Samuel 25:36-37

36 venit autem Abigail ad Nabal et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis et cor Nabal iucundum erat enim ebrius nimis et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane 37 diluculo autem cum digessisset vinum Nabal indicavit ei uxor sua verba haec et emortuum est cor eius intrinsecus et factus est quasi lapis

2 Samuel 13:28

28 praeceperat autem Absalom pueris suis dicens observate cum temulentus fuerit Amnon vino et dixero vobis percutite eum et interficite nolite timere ego enim sum qui praecepi vobis roboramini et estote viri fortes

1 Kings 20:16-22

16 et egressi sunt meridie Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo et reges triginta duo cum eo qui ad auxilium eius venerant 17 egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte misit itaque Benadad qui nuntiaverunt ei dicentes viri egressi sunt de Samaria 18 at ille sive ait pro pace veniunt adprehendite eos vivos sive ut proelientur vivos eos capite 19 egressi sunt ergo pueri principum provinciarum ac reliquus exercitus sequebatur 20 et percussit unusquisque virum qui contra se venerat fugeruntque Syri et persecutus est eos Israhel fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibus 21 necnon et egressus rex Israhel percussit equos et currus et percussit Syriam plaga magna 22 accedens autem propheta ad regem Israhel dixit ei vade et confortare et scito et vide quid facias sequenti enim anno rex Syriae ascendet contra te

Proverbs 23:21

21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio

Isaiah 28:7-8

7 verum hii quoque prae vino nescierunt et prae ebrietate erraverunt sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate absorti sunt a vino erraverunt in ebrietate nescierunt videntem ignoraverunt iudicium 8 omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque ita ut non esset ultra locus

Nahum 1:10

10 quia sicut spinae se invicem conplectuntur sic convivium eorum pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate plena

Matthew 24:49-50

49 et coeperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis 50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat

Luke 12:45-46

45 quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari 46 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet

Genesis 9:21

21 bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo

Psalms 75:8

8 et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti

Proverbs 9:2

2 immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam

Amos 6:6

6 bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph

2 Samuel 11:2

2 dum haec agerentur accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem et deambularet in solario domus regiae viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum erat autem mulier pulchra valde

Job 33:1

1 audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta

Psalms 119:37

37 averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me

Proverbs 6:25

25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius

Matthew 5:28-30

28 ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo 29 quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam 30 et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam

Mark 9:47

47 quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis

Exodus 7:5-6

5 et scient Aegyptii quod ego sim Dominus qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios Israhel de medio eorum 6 fecit itaque Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus ita egerunt

Exodus 7:12

12 proieceruntque singuli virgas suas quae versae sunt in dracones sed devoravit virga Aaron virgas eorum

Job 20:16

16 caput aspidum suget occidet eum lingua viperae

Proverbs 5:11

11 et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas

Ecclesiastes 10:8

8 qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber

Isaiah 28:3

3 pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim

Isaiah 59:5

5 ova aspidum ruperunt et telas araneae texuerunt qui comederit de ovis eorum morietur et quod confotum est erumpet in regulum

Jeremiah 5:31

31 prophetae prophetabant mendacium et sacerdotes adplaudebant manibus suis et populus meus dilexit talia quid igitur fiet in novissimo eius

Jeremiah 8:17

17 quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos quibus non est incantatio et mordebunt vos ait Dominus

Amos 5:19

19 quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum coluber

Amos 9:3

3 et si absconditi fuerint in vertice Carmeli inde scrutans auferam eos et si celaverint se ab oculis meis in fundo maris ibi mandabo serpenti et mordebit eos

Luke 16:25-26

25 et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris 26 et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeare

Romans 6:21

21 quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est

Genesis 19:32-38

32 veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus ex patre nostro semen 33 dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et ingressa est maior dormivitque cum patre at ille non sensit nec quando accubuit filia nec quando surrexit 34 altera quoque die dixit maior ad minorem ecce dormivi heri cum patre meo demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies cum eo ut salvemus semen de patre nostro 35 dederunt et illa nocte patri vinum ingressaque minor filia dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel quando illa surrexerit 36 conceperunt ergo duae filiae Loth de patre suo 37 peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem 38 minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Ammon id est filius populi mei ipse est pater Ammanitarum usque hodie

Psalms 69:12

12 mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui

Proverbs 2:12

12 ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur

Proverbs 31:5

5 ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis

Daniel 5:4

4 bibebant vinum et laudabant deos suos aureos et argenteos et aereos ferreos ligneosque et lapideos

Hosea 7:5

5 dies regis nostri coeperunt principes furere a vino extendit manum suam cum inlusoribus

Jude 1:12-13

12 hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae 13 fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum in aeternum servata est

Exodus 15:8

8 et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae stetit unda fluens congregatae sunt abyssi in medio mari

1 Samuel 25:33-38

33 et benedicta tu quae prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem et ulciscerer me manu mea 34 alioquin vivit Dominus Deus Israhel qui prohibuit me malum facere tibi nisi cito venisses in occursum mihi non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem 35 suscepit ergo David de manu eius omnia quae adtulerat ei dixitque ei vade pacifice in domum tuam ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam 36 venit autem Abigail ad Nabal et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis et cor Nabal iucundum erat enim ebrius nimis et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane 37 diluculo autem cum digessisset vinum Nabal indicavit ei uxor sua verba haec et emortuum est cor eius intrinsecus et factus est quasi lapis 38 cumque pertransissent decem dies percussit Dominus Nabal et mortuus est

1 Samuel 30:16-17

16 qui cum duxisset eum ecce illi discumbebant super faciem universae terrae comedentes et bibentes et quasi festum celebrantes diem pro cuncta praeda et spoliis quae ceperant de terra Philisthim et de terra Iuda 17 et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei et non evasit ex eis quisquam nisi quadringenti viri adulescentes qui ascenderant camelos et fugerant

1 Kings 16:9

9 et rebellavit contra eum servus suus Zamri dux mediae partis equitum erat autem Hela in Thersa bibens et temulentus in domo Arsa praefecti Thersa

Matthew 24:38

38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe

Luke 17:27-29

27 edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes 28 similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant 29 qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit

1 Thessalonians 5:2-7

2 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet 3 cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient 4 vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat 5 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum 6 igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus 7 qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt

Deuteronomy 29:19

19 cumque audierit verba iuramenti huius benedicat sibi in corde suo dicens pax erit mihi et ambulabo in pravitate cordis mei et adsumat ebria sitientem

Proverbs 26:11

11 sicut canis qui revertitur ad vomitum suum sic inprudens qui iterat stultitiam suam

Proverbs 27:22

22 si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius

Isaiah 56:12

12 venite sumamus vinum et impleamur ebrietate et erit sicut hodie sic et cras et multo amplius

Jeremiah 5:3

3 Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non doluerunt adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam induraverunt facies suas super petram noluerunt reverti

Jeremiah 31:18

18 audiens audivi Ephraim transmigrantem castigasti me et eruditus sum quasi iuvenculus indomitus converte me et revertar quia tu Dominus Deus meus

1 Corinthians 15:32-34

32 si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur 33 nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala 34 evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor

Ephesians 4:19

19 qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia

2 Peter 2:22

22 contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.