Proverbs 23:19 Cross References - Vulgate

19 audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum

Proverbs 4:10-23

10 audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae 11 viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas aequitatis 12 quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum 13 tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua 14 ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via 15 fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam 16 non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi subplantaverint 17 comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt 18 iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem 19 via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant 20 fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam 21 ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui 22 vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas 23 omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit

Proverbs 6:6

6 vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam

Proverbs 9:6

6 relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae

Proverbs 23:12

12 ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae

Proverbs 23:26

26 praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.