Proverbs 26:3 Cross References - Vulgate

3 flagellum equo et camus asino et virga dorso inprudentium

Judges 8:5-7

5 dixitque ad viros Soccoth date obsecro panes populo qui mecum est quia valde defecerunt ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian 6 responderunt principes Soccoth forsitan palmae manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes 7 quibus ille ait cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti

Psalms 32:9

9 nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te

Proverbs 10:13

13 in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde

Proverbs 17:10

10 plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum

Proverbs 19:25

25 pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam

Proverbs 19:29

29 parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus

Proverbs 27:22

22 si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius

1 Corinthians 4:21

21 quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis

2 Corinthians 10:6

6 et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum impleta fuerit vestra oboedientia

2 Corinthians 13:2

2 praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.