Proverbs 7:13 Cross References - Vulgate

13 adprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur dicens

Genesis 39:7

7 post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi mecum

Genesis 39:12

12 et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras

Numbers 25:1

1 morabatur autem eo tempore Israhel in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab

Numbers 25:6-8

6 et ecce unus de filiis Israhel intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israhel qui flebant ante fores tabernaculi 7 quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis surrexit de medio multitudinis et arrepto pugione 8 ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israhel

Numbers 31:16

16 nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus

Proverbs 21:29

29 vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam

Isaiah 50:7

7 Dominus Deus auxiliator meus ideo non sum confusus ideo posui faciem meam ut petram durissimam et scio quoniam non confundar

Ezekiel 2:4

4 et filii dura facie et indomabili corde sunt ad quos ego mitto te et dices ad eos haec dicit Dominus Deus

Ezekiel 2:6

6 tu ergo fili hominis ne timeas eos neque sermones eorum metuas quoniam increduli et subversores sunt tecum et cum scorpionibus habitas verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides quia domus exasperans est

Ezekiel 3:7-9

7 domus autem Israhel nolent audire te quia nolunt audire me omnis quippe domus Israhel adtrita fronte est et duro corde 8 ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum et frontem tuam duriorem frontibus eorum 9 ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam ne timeas eos neque metuas a facie eorum quia domus exasperans est

Ezekiel 16:33

33 omnibus meretricibus dantur mercedes tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis et donabas eis ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum

Revelation 2:20

20 sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel quae se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolothytis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.