Psalms 10:17 Cross References - Vulgate

17 desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua

1 Chronicles 29:18

18 Domine Deus Abraham et Isaac et Israhel patrum nostrorum custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in venerationem tui mens ista permaneat

2 Chronicles 29:36

36 laetatusque est Ezechias et omnis populus eo quod ministerium Domini esset expletum de repente quippe hoc fieri placuerat

2 Chronicles 30:12

12 in Iuda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum et facerent iuxta praeceptum regis et principum verbum Domini

2 Chronicles 33:12-13

12 qui postquam coangustatus est oravit Dominum Deum suum et egit paenitentiam valde coram Deo patrum suorum 13 deprecatusque est eum et obsecravit intente et exaudivit orationem eius reduxitque eum Hierusalem in regnum suum et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus

2 Chronicles 34:27

27 atque emollitum est cor tuum et humiliatus es in conspectu Dei super his quae dicta sunt contra locum hunc et habitatores Hierusalem reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua et flevisti coram me ego quoque exaudivi te dicit Dominus

Psalms 9:12

12 quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum

Psalms 9:18

18 quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum

Psalms 34:15

15 oculi Domini ad iustos et aures eius ad clamorem eorum

Psalms 37:4

4 et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui

Psalms 102:17

17 quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua

Psalms 112:7-8

7 lameth in memoria sempiterna erit iustus mem ab auditu malo non timebit nun paratum cor eius confidens in Domino 8 samech firmum cor eius non timebit ain donec aspiciat hostibus suis

Psalms 145:19

19 coph iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum omnibus qui invocant eum in veritate

Proverbs 10:24

24 quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur

Proverbs 15:8

8 victimae impiorum abominabiles Domino vota iustorum placabilia

Proverbs 16:1

1 hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam

Isaiah 65:24

24 eritque antequam clament ego exaudiam adhuc illis loquentibus ego audiam

Matthew 5:3

3 beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum

Luke 18:13-14

13 et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori 14 dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur

Acts 4:24-31

24 qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt 25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania 26 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius 27 convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel 28 facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri 29 et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum 30 in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu 31 et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia

Acts 12:5-19

5 et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo 6 cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et custodes ante ostium custodiebant carcerem 7 et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenae de manibus eius 8 dixit autem angelus ad eum praecingere et calcia te gallicas tuas et fecit sic et dixit illi circumda tibi vestimentum tuum et sequere me 9 et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum aestimabat autem se visum videre 10 transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo 11 et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Iudaeorum 12 consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis qui cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes 13 pulsante autem eo ostium ianuae processit puella ad audiendum nomine Rhode 14 et ut cognovit vocem Petri prae gaudio non aperuit ianuam sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam 15 at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic se habere illi autem dicebant angelus eius est 16 Petrus autem perseverabat pulsans cum autem aperuissent viderunt eum et obstipuerunt 17 annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Iacobo et fratribus haec et egressus abiit in alium locum 18 facta autem die erat non parva turbatio inter milites quidnam de Petro factum esset 19 Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset inquisitione facta de custodibus iussit eos duci descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commoratus est

Romans 8:26

26 similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus

Ephesians 2:18

18 quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem

Ephesians 3:12

12 in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius

James 1:16-17

16 nolite itaque errare fratres mei dilectissimi 17 omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio

James 4:6

6 maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam

James 4:10

10 humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos

1 Peter 3:12

12 quia oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala

1 Peter 5:5

5 similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.