Psalms 111 Cross References - Vulgate

1 alleluia aleph confitebor Domino in toto corde beth in consilio iustorum et congregatione 2 gimel magna opera Domini deleth exquirenda in cunctis voluntatibus suis 3 he gloria et decor opus eius vav et iustitia eius perseverans semper 4 zai memoriam fecit mirabilium suorum heth clemens et misericors Dominus 5 teth escam dedit timentibus se ioth memor erit in sempiternum pacti sui 6 caph fortitudinem operum suorum adnuntiabit populo suo 7 lameth ut det eis hereditatem gentium mem opus manuum eius veritas et iudicium 8 nun fidelia omnia praecepta eius samech firmata in sempiternum iugiter ain facta in veritate et aequitate 9 fe redemptionem misit populo suo sade mandavit in aeternum pactum suum coph sanctum et terribile nomen eius 10 res principium sapientiae timor Domini sen doctrina bona cunctis qui faciunt ea thau laus eius perseverans iugiter alleluia

1 Chronicles 29:10-20

10 et benedixit Domino coram universa multitudine et ait benedictus es Domine Deus Israhel patris nostri ab aeterno in aeternum 11 tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus cuncta enim quae in caelo sunt et in terra tua sunt tuum Domine regnum et tu es super omnes principes 12 tuae divitiae et tua est gloria tu dominaris omnium in manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium 13 nunc igitur Deus noster confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclitum 14 quis ego et quis populus meus ut possimus haec tibi universa promittere tua sunt omnia et quae de manu tua accepimus dedimus tibi 15 peregrini enim sumus coram te et advenae sicut omnes patres nostri dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora 16 Domine Deus noster omnis haec copia quam paravimus ut aedificaretur domus nomini sancto tuo de manu tua est et tua sunt omnia 17 scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec et populum tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria 18 Domine Deus Abraham et Isaac et Israhel patrum nostrorum custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in venerationem tui mens ista permaneat 19 Salomoni quoque filio meo da cor perfectum ut custodiat mandata tua testimonia tua caerimonias tuas et faciat universa et aedificet aedem cuius inpensas paravi 20 praecepit autem David universae ecclesiae benedicite Domino Deo nostro et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem

2 Chronicles 6:3-4

3 et convertit faciem suam et benedixit universae multitudini Israhel nam omnis turba stabat intenta et ait 4 benedictus Dominus Deus Israhel qui quod locutus est David patri meo opere conplevit dicens

2 Chronicles 20:26-28

26 die autem quarto congregati sunt in valle Benedictionis etenim quoniam ibi benedixerant Domino vocaverunt locum illum vallis Benedictionis usque in praesentem diem 27 reversusque est omnis vir Iuda et habitatores Hierusalem et Iosaphat ante eos in Hierusalem cum laetitia magna eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis 28 ingressique sunt Hierusalem cum psalteriis et citharis et tubis in domum Domini

Psalms 9:1

1 victori pro morte filii canticum David confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua

Psalms 22:25

25 apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum

Psalms 35:18

18 confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te

Psalms 40:9-10

9 adnuntiavi iustum in ecclesia multa ecce labia mea non prohibebo Domine tu nosti 10 iustitiam tuam non abscondi in medio cordis mei fidem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam in ecclesia multa

Psalms 89:5

5 confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum

Psalms 89:7

7 Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt

Psalms 103:1

1 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit

Psalms 106:1

1 ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia

Psalms 106:48

48 salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te

Psalms 107:32

32 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

Psalms 108:3

3 consurge psalterium et cithara consurgam mane

Psalms 109:30

30 confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum

Psalms 138:1

1 David confitebor tibi in toto corde meo in conspectu deorum cantabo tibi

Psalms 149:1

1 alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in congregatione sanctorum

Job 5:9

9 qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero

Job 9:10

10 qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus

Job 26:12-14

12 in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum 13 spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus 14 ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri

Job 37:7

7 qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua

Job 38:1-41

1 respondens autem Dominus Iob de turbine dixit 2 quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis 3 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi 4 ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam 5 quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam 6 super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius 7 cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei 8 quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens 9 cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem 10 circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia 11 et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos 12 numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum 13 et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea 14 restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum 15 auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur 16 numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti 17 numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti 18 numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia 19 in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit 20 ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius 21 sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras 22 numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti 23 quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli 24 per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram 25 quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui 26 ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur 27 ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes 28 quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris 29 de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit 30 in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur 31 numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare 32 numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis 33 numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra 34 numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te 35 numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus 36 quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam 37 quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet 38 quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur 39 numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis 40 quando cubant in antris et in specubus insidiantur 41 quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos

Job 41:1-34

1 an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius 2 numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius 3 numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia 4 numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum 5 numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis 6 concident eum amici divident illum negotiatores 7 numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius 8 pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui 9 ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur 10 non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo 11 quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt 12 non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis 13 quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit 14 portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido 15 corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus 16 una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas 17 una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur 18 sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi 19 de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae 20 de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis 21 halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur 22 in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas 23 membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur 24 cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus 25 cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur 26 cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax 27 reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes 28 non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae 29 quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam 30 sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum 31 fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt 32 post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem 33 non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret 34 omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae

Psalms 77:11-12

11 Deus in sanctuario via tua quis deus magnus ut Deus 12 tu es Deus faciens mirabilia ostendens in populis potentiam tuam

Psalms 92:4-5

4 quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo 5 quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae

Psalms 104:24

24 egreditur homo ad opus suum et ad servitutem suam usque ad vesperam

Psalms 104:34

34 cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum

Psalms 107:43

43 videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum

Psalms 139:14

14 confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis

Psalms 143:5

5 et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum

Proverbs 17:16

16 quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit

Proverbs 18:1-2

1 occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis 2 non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius

Proverbs 24:14

14 sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit

Ecclesiastes 3:11

11 cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem

Isaiah 40:12

12 quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo ponderavit quis adpendit tribus digitis molem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera

Jeremiah 32:17-19

17 heu heu heu Domine Deus ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento non erit tibi difficile omne verbum 18 qui facis misericordiam in milibus et reddes iniquitatem patrum in sinu filiorum eorum post eos fortissime magne potens Dominus exercituum nomen tibi 19 magnus consilio et inconprehensibilis cogitatu cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum adinventionum eius

Daniel 4:3

3 signa eius quia magna sunt et mirabilia eius quia fortia et regnum eius regnum sempiternum et potestas eius in generationem et generationem

Romans 1:28

28 et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt

Romans 8:6

6 nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax

Ephesians 1:19

19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius

Ephesians 2:7-10

7 ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu 8 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est 9 non ex operibus ut ne quis glorietur 10 ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus

1 Peter 1:10-12

10 de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae qui de futura in vobis gratia prophetaverunt 11 scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias 12 quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vos Spiritu Sancto misso de caelo in quae desiderant angeli prospicere

Revelation 15:3

3 et cantant canticum Mosi servi Dei et canticum agni dicentes magna et mirabilia opera tua Domine Deus omnipotens iustae et verae viae tuae rex saeculorum

Exodus 15:6-7

6 dextera tua Domine magnifice in fortitudine dextera tua Domine percussit inimicum 7 et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos misisti iram tuam quae devoravit eos ut stipulam

Exodus 15:11

11 quis similis tui in fortibus Domine quis similis tui magnificus in sanctitate terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia

Psalms 19:1

1 victori canticum David caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum

Psalms 103:17

17 quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius

Psalms 112:3

3 he substantia et divitiae in domo eius vav et iustitia eius perseverans semper

Psalms 112:9

9 phe dispersit dedit pauperibus sade iustitia eius permanet in aeternum coph cornu eius exaltabitur in gloria

Psalms 119:142

142 iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas

Psalms 119:144

144 iusta testimonia tua semper doce me et vivam

Psalms 145:4-5

4 gimel magnus Deus et laudabilis nimis et magnificentiae eius non est inventio 5 deleth generatio ad generationem laudabit opera tua et fortitudines tuas adnuntiabunt

Psalms 145:10-12

10 teth bonus Dominus omnibus et misericordiae eius in universa opera eius 11 ioth confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi 12 caph gloriam regni tui dicent et fortitudines tuas loquentur

Psalms 145:17

17 fe aperis manus tuas et imples omne animal refectione

Isaiah 51:5-6

5 prope est iustus meus egressus est salvator meus et brachia mea populos iudicabunt me insulae expectabunt et brachium meum sustinebunt 6 levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum adteretur et habitatores eius sicut haec interibunt salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea non deficiet

Isaiah 51:8

8 sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea in generationes generationum

Daniel 9:24

24 septuaginta ebdomades adbreviatae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam ut consummetur praevaricatio et finem accipiat peccatum et deleatur iniquitas et adducatur iustitia sempiterna et impleatur visio et prophetes et unguatur sanctus sanctorum

Ephesians 1:6-8

6 in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto 7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius 8 quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia

Ephesians 3:10

10 ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei

Revelation 5:12-14

12 dicentium voce magna dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem 13 et omnem creaturam quae in caelo est et super terram et sub terram et quae sunt in mari et quae in ea omnes audivi dicentes sedenti in throno et agno benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum 14 et quattuor animalia dicebant amen et seniores ceciderunt et adoraverunt

Exodus 12:26-27

26 et cum dixerint vobis filii vestri quae est ista religio 27 dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israhel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit

Exodus 13:14-15

14 cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens quid est hoc respondebis ei in manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto de domo servitutis 15 nam cum induratus esset Pharao et nollet nos dimittere occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus et omnia primogenita filiorum meorum redimo

Exodus 34:6-7

6 quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multae miserationis ac verus 7 qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens est qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem

Deuteronomy 4:9

9 custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne obliviscaris verborum quae viderunt oculi tui et ne excedant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae docebis ea filios ac nepotes tuos

Deuteronomy 31:19-30

19 nunc itaque scribite vobis canticum istud et docete filios Israhel ut memoriter teneant et ore decantent et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israhel 20 introducam enim eum in terram pro qua iuravi patribus eius lacte et melle manantem cumque comederint et saturati crassique fuerint avertentur ad deos alienos et servient eis et detrahent mihi et irritum facient pactum meum 21 postquam invenerint eum mala multa et adflictiones respondebit ei canticum istud pro testimonio quod nulla delebit oblivio ex ore seminis tui scio enim cogitationes eius quae facturus sit hodie antequam introducam eum in terram quam ei pollicitus sum 22 scripsit ergo Moses canticum et docuit filios Israhel 23 praecepitque Iosue filio Nun et ait confortare et esto robustus tu enim introduces filios Israhel in terram quam pollicitus sum et ego ero tecum 24 postquam ergo scripsit Moses verba legis huius in volumine atque conplevit 25 praecepit Levitis qui portabant arcam foederis Domini dicens 26 tollite librum istum et ponite eum in latere arcae foederis Domini Dei vestri ut sit ibi contra te in testimonio 27 ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam adhuc vivente me et ingrediente vobiscum semper contentiose egistis contra Dominum quanto magis cum mortuus fuero 28 congregate ad me omnes maiores natu per tribus vestras atque doctores et loquar audientibus eis sermones istos et invocabo contra eos caelum et terram 29 novi enim quod post mortem meam inique agetis et declinabitis cito de via quam praecepi vobis et occurrent vobis mala in extremo tempore quando feceritis malum in conspectu Domini ut inritetis eum per opera manuum vestrarum 30 locutus est ergo Moses audiente universo coetu Israhel verba carminis huius et ad finem usque conplevit

Joshua 4:6-7

6 ut sit signum inter vos et quando interrogaverint vos filii vestri cras dicentes quid sibi volunt isti lapides 7 respondebitis eis defecerunt aquae Iordanis ante arcam foederis Domini cum transiret eum idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israhel usque in aeternum

Joshua 4:21-24

21 et dixit ad filios Israhel quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis quid sibi volunt isti lapides 22 docebitis eos atque dicetis per arentem alveum transivit Israhel Iordanem istum 23 siccante Domino Deo vestro aquas eius in conspectu vestro donec transiretis 24 sicut fecerat prius in mari Rubro quod siccavit donec transiremus ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore

Psalms 78:4-8

4 ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis 5 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant 6 ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius 7 filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli 8 non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi

Psalms 78:38

38 quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine

Psalms 86:5

5 tu enim es Domine bonus et propitiabilis et multus misericordia omnibus qui invocant te

Psalms 86:15

15 tu autem Domine Deus misericors et clemens patiens et multae misericordiae et verus

Psalms 103:8

8 notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas

Psalms 112:4

4 zai ortum est in tenebris lumen iustis heth clemens et misericors et iustus

Psalms 145:8

8 zai memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias tuas laudabunt

Isaiah 63:7

7 miserationum Domini recordabor laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus et super multitudinem bonorum domui Israhel quae largitus est eis secundum indulgentiam suam et secundum multitudinem misericordiarum suarum

Micah 7:18-19

18 quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae non inmittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est 19 revertetur et miserebitur nostri deponet iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra

Romans 5:20-21

20 lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia 21 ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum

1 Corinthians 11:24-26

24 et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem 25 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem 26 quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat

1 Timothy 1:14

14 superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu

Nehemiah 1:5

5 et dixi quaeso Domine Deus caeli fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua

Psalms 34:9-10

9 timete Dominum sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum 10 leones indiguerunt et esurierunt quaerentibus autem Dominum non deerit omne bonum

Psalms 37:3

3 beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide

Psalms 89:34

34 non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo

Psalms 105:8

8 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius

Psalms 106:45

45 et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes

Isaiah 33:16

16 iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas eius panis ei datus est aquae eius fideles sunt

Daniel 9:4

4 et oravi Dominum Deum meum et confessus sum et dixi obsecro Domine Deus magne et terribilis custodiens pactum et misericordiam diligentibus te et custodientibus mandata tua

Matthew 6:26-33

26 respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis 27 quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum 28 et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent 29 dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis 30 si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei 31 nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur 32 haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis 33 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis

Luke 1:72

72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti

Luke 12:30

30 haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis

Deuteronomy 4:32-38

32 interroga de diebus antiquis qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram a summo caeli usque ad summum eius si facta est aliquando huiuscemodi res aut umquam cognitum est 33 ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis sicut tu audisti et vixisti 34 si fecit Deus ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationum per temptationes signa atque portenta per pugnam et robustam manum extentumque brachium et horribiles visiones iuxta omnia quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto videntibus oculis tuis 35 ut scires quoniam Dominus ipse est Deus et non est alius praeter unum 36 de caelo te fecit audire vocem suam ut doceret te et in terra ostendit tibi ignem suum maximum et audisti verba illius de medio ignis 37 quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos eduxitque te praecedens in virtute sua magna ex Aegypto 38 ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo et introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem sicut cernis in praesenti die

Joshua 3:14-17

14 igitur egressus est populus de tabernaculis suis ut transirent Iordanem et sacerdotes qui portabant arcam foederis pergebant ante eum 15 ingressisque eis Iordanem et pedibus eorum tinctis in parte aquae cum Iordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleret 16 steterunt aquae descendentes in uno loco et instar montis intumescentes apparebant procul ab urbe quae vocatur Adom usque ad locum Sarthan quae autem inferiores erant in mare Solitudinis quod nunc vocatur Mortuum descenderunt usquequo omnino deficerent 17 populus autem incedebat contra Iordanem et sacerdotes qui portabant arcam foederis Domini stabant super siccam humum in medio Iordanis accincti omnisque populus per arentem alveum transiebat

Joshua 6:20

20 igitur omni vociferante populo et clangentibus tubis postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit muri ilico corruerunt et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat ceperuntque civitatem

Joshua 10:13-14

13 steteruntque sol et luna donec ulcisceretur se gens de inimicis suis nonne scriptum est hoc in libro Iustorum stetit itaque sol in medio caeli et non festinavit occumbere spatio unius diei 14 non fuit ante et postea tam longa dies oboediente Domino voci hominis et pugnante pro Israhel

Psalms 2:8

8 postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae

Psalms 44:2

2 Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis

Psalms 78:12-72

12 et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis 13 scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis 14 et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas 15 et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio 16 et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae 17 et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine 18 ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo 19 ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel 20 quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius 21 et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit 22 et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis 23 panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem 24 abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum 25 et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata 26 et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius 27 et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis 28 non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum 29 furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit 30 in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius 31 et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter 32 si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum 33 et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum 34 et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei 35 cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius 36 ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum 37 sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens 38 quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine 39 et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt 40 non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante 41 qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos 42 qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent 43 qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos 44 qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae 45 qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore 46 qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus 47 qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum 48 munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit 49 et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham 50 et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto 51 et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit mare 52 et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem 53 et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel 54 et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt 55 et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis 56 et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt 57 audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel 58 et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit inter homines 59 tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis 60 et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit 61 iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit 62 sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae 63 et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini 64 et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos 65 et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit 66 sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit 67 et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum 68 et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum 69 ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius 70 qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit 71 canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum 72 dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae

Psalms 80:8

8 praeparasti ante faciem eius et stabilisti radices eius et implevit terram

Psalms 105:27-45

27 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi 28 posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham 29 misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius 30 commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum 31 ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum 32 dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum 33 dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum 34 et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum 35 dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus 36 et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum 37 et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum 38 et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus 39 laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos 40 expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte 41 petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos 42 aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina 43 quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo 44 et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos 45 et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt

Deuteronomy 32:4

4 Dei perfecta sunt opera et omnes viae eius iudicia Deus fidelis et absque ulla iniquitate iustus et rectus

Psalms 19:7

7 lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis

Psalms 85:10

10 misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt

Psalms 89:14

14 iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam

Psalms 93:5

5 testimonia tua fidelia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitas Domine in longitudine dierum

Psalms 98:3

3 recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Iacob viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri

Psalms 119:86

86 omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi

Psalms 119:151

151 prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas

Psalms 119:160

160 caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae

2 Timothy 2:13

13 si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest

Revelation 15:3-4

3 et cantant canticum Mosi servi Dei et canticum agni dicentes magna et mirabilia opera tua Domine Deus omnipotens iustae et verae viae tuae rex saeculorum 4 quis non timebit Domine et magnificabit nomen tuum quia solus pius quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo quoniam iudicia tua manifestata sunt

Psalms 19:9

9 timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis

Psalms 119:127-128

127 propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium 128 propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui

Isaiah 40:8

8 exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem Dei nostri stabit in aeternum

Matthew 5:18

18 amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant

Romans 3:31

31 legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus

Romans 7:12

12 itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum

Exodus 15:13

13 dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum

Deuteronomy 15:15

15 memento quod et ipse servieris in terra Aegypti et liberaverit te Dominus Deus tuus et idcirco ego nunc praecipiam tibi

Deuteronomy 28:58

58 nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius quae scripta sunt in hoc volumine et timueris nomen eius gloriosum et terribile hoc est Dominum Deum tuum

2 Samuel 23:5

5 nec tanta est domus mea apud Deum ut pactum aeternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum cuncta enim salus mea et omnis voluntas nec est quicquam ex ea quod non germinet

1 Chronicles 16:15

15 recordamini in sempiternum pacti eius sermonis quem praecepit in mille generationes

Psalms 99:3

3 confiteantur nomini tuo magno et terribili sanctoque

Psalms 99:5

5 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quia sanctus est

Psalms 99:9

9 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quia sanctus Dominus Deus noster

Psalms 111:5

5 teth escam dedit timentibus se ioth memor erit in sempiternum pacti sui

Psalms 130:7-8

7 quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio 8 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius

Isaiah 6:3

3 et clamabant alter ad alterum et dicebant sanctus sanctus sanctus Dominus exercituum plena est omnis terra gloria eius

Isaiah 44:6

6 haec dicit Dominus rex Israhel et redemptor eius Dominus exercituum ego primus et ego novissimus et absque me non est deus

Isaiah 55:3

3 inclinate aurem vestram et venite ad me audite et vivet anima vestra et feriam vobis pactum sempiternum misericordias David fideles

Isaiah 63:9

9 in omni tribulatione eorum non est tribulatus et angelus faciei eius salvavit eos in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et portavit eos et levavit eos cunctis diebus saeculi

Jeremiah 33:20-21

20 haec dicit Dominus si irritum fieri potest pactum meum cum die et pactum meum cum nocte ut non sit dies et nox in tempore suo 21 et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo ut non sit ex eo filius qui regnet in throno eius et Levitae et sacerdotes ministri mei

Malachi 1:11

11 ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda quia magnum nomen meum in gentibus dicit Dominus exercituum

Malachi 2:2

2 si nolueritis audire et si nolueritis ponere super cor ut detis gloriam nomini meo ait Dominus exercituum mittam in vos egestatem et maledicam benedictionibus vestris et maledicam illis quoniam non posuistis super cor

Matthew 1:21

21 pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum

Luke 1:49

49 quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius

Luke 1:68

68 benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae

Galatians 3:15-17

15 fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat 16 Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus 17 hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem

Ephesians 1:7

7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius

Ephesians 1:14

14 qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius

Titus 2:14

14 qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum

Hebrews 9:12

12 neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa

Hebrews 13:20

20 Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum

1 Peter 1:18-20

18 scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis 19 sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi 20 praecogniti quidem ante constitutionem mundi manifestati autem novissimis temporibus propter vos

Revelation 4:8

8 et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas et in circuitu et intus plena sunt oculis et requiem non habent die et nocte dicentia sanctus sanctus sanctus Dominus Deus omnipotens qui erat et qui est et qui venturus est

Revelation 5:9

9 et cantant novum canticum dicentes dignus es accipere librum et aperire signacula eius quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione

Deuteronomy 4:6

6 et observabitis et implebitis opere haec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis ut audientes universa praecepta haec dicant en populus sapiens et intellegens gens magna

Joshua 1:7-8

7 confortare igitur et esto robustus valde ut custodias et facias omnem legem quam praecepit tibi Moses servus meus ne declines ab ea ad dextram vel ad sinistram ut intellegas cuncta quae agis 8 non recedat volumen legis huius de ore tuo sed meditaberis in eo diebus ac noctibus ut custodias et facias omnia quae scripta sunt in eo tunc diriges viam tuam et intelleges eam

Job 28:28

28 et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia

Psalms 1:3

3 et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur

Psalms 145:2

2 hymnus David aleph exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in aeternum et ultra

Proverbs 1:7

7 timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt

Proverbs 3:4

4 et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus

Proverbs 9:10

10 principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia

Ecclesiastes 12:13

13 finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa hoc est enim omnis homo

Matthew 25:21

21 ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui

Matthew 25:23

23 ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui

John 5:44

44 quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis

John 12:43

43 dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei

John 13:17

17 si haec scitis beati eritis si feceritis ea

Romans 2:7

7 his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam

Romans 2:29

29 sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est

1 Corinthians 4:5

5 itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo

2 Corinthians 4:17

17 id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis

2 Timothy 3:15-17

15 et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu 16 omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia 17 ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus

1 Peter 1:7

7 ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi

Revelation 22:14

14 beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in ligno vitae et portis intrent in civitatem

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.