Psalms 124:8 Cross References - Vulgate

8 auxilium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram

Genesis 1:1

1 in principio creavit Deus caelum et terram

Psalms 115:15

15 benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram

Psalms 121:2

2 auxilium meum a Domino factore caeli et terrae

Psalms 134:3

3 benedicat tibi Dominus ex Sion factor caeli et terrae

Psalms 146:5-6

5 beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo 6 qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt

Isaiah 37:16-20

16 Domine exercituum Deus Israhel qui sedes super cherubin tu es Deus solus omnium regnorum terrae tu fecisti caelum et terram 17 inclina Domine aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum Deum viventem 18 vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum 19 et dederunt deos earum igni non enim erant dii sed opera manuum hominum lignum et lapis et comminuerunt eos 20 et nunc Domine Deus noster salva nos de manu eius et cognoscant omnia regna terrae quia tu es Dominus solus

Jeremiah 32:17

17 heu heu heu Domine Deus ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento non erit tibi difficile omne verbum

Acts 4:24

24 qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.