Psalms 148:5 Cross References - Vulgate

5 laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt

Genesis 1:1-2

1 in principio creavit Deus caelum et terram 2 terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas

Genesis 1:6

6 dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis

Psalms 33:6-9

6 verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum 7 congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos 8 timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis 9 quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit

Psalms 95:5

5 cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt

Jeremiah 10:11-13

11 sic ergo dicetis eis dii qui caelos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelis sunt 12 qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos 13 ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis

Amos 9:6

6 qui aedificat in caelo ascensionem suam et fasciculum suum super terram fundavit qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae Dominus nomen eius

Revelation 4:11

11 dignus es Domine et Deus noster accipere gloriam et honorem et virtutem quia tu creasti omnia et propter voluntatem tuam erant et creata sunt

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.