Psalms 37:8 Cross References - Vulgate

8 he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias

1 Samuel 25:21-23

21 et ait David vere frustra servavi omnia quae huius erant in deserto et non periit quicquam de cunctis quae ad eum pertinebant et reddidit mihi malum pro bono 22 haec faciat Deus inimicis David et haec addat si reliquero de omnibus quae ad eum pertinent usque mane mingentem ad parietem 23 cum autem vidisset Abigail David festinavit et descendit de asino et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram

Job 5:2

2 vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia

Job 18:4

4 qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo

Psalms 31:22

22 ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te

Psalms 73:15

15 donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum

Psalms 116:11

11 ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium

Proverbs 14:29

29 qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam

Proverbs 16:32

32 melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium

Jeremiah 20:14-15

14 maledicta dies in qua natus sum dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta 15 maledictus vir qui adnuntiavit patri meo dicens natus est tibi puer masculus et quasi gaudio laetificavit eum

Jonah 4:1

1 et adflictus est Iona adflictione magna et iratus est

Jonah 4:9

9 et dixit Dominus ad Ionam putasne bene irasceris tu super hederam et dixit bene irascor ego usque ad mortem

Luke 9:54-55

54 cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Iohannes dixerunt Domine vis dicimus ut ignis descendat de caelo et consumat illos 55 et conversus increpavit illos

Ephesians 4:26

26 irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram

Ephesians 4:31

31 omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia

Colossians 3:8

8 nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro

James 1:19-20

19 scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram 20 ira enim viri iustitiam Dei non operatur

James 3:14-18

14 quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem 15 non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica 16 ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum 17 quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione 18 fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.