Psalms 79 Cross References - Vulgate

1 effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret 2 facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt 3 usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus 4 effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te et super regna quae nomen tuum non invocaverunt 5 quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt 6 ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent nos misericordiae tuae quia adtenuati sumus nimis 7 auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum 8 quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est 9 ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus 10 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine 11 nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur tibi in sempiternum in generatione et generatione narrabimus laudes tuas 12 victori pro liliis testimonii Asaph canticum 13 qui pascis Israhel ausculta qui ducis quasi gregem Ioseph qui sedes super cherubin ostendere

Exodus 15:17

17 introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae firmissimo habitaculo tuo quod operatus es Domine sanctuarium Domine quod firmaverunt manus tuae

2 Kings 21:12-16

12 propterea haec dicit Dominus Deus Israhel ecce ego inducam mala super Hierusalem et Iudam ut quicumque audierit tinniant ambae aures eius 13 et extendam super Hierusalem funiculum Samariae et pondus domus Ahab et delebo Hierusalem sicut deleri solent tabulae delens vertam et ducam crebrius stilum super faciem eius 14 dimittam vero reliquias hereditatis meae et tradam eas in manu inimicorum eius eruntque in vastitate et rapina cunctis adversariis suis 15 eo quod fecerint malum coram me et perseveraverint inritantes me ex die qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto usque ad diem hanc 16 insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis donec impleret Hierusalem usque ad os absque peccatis suis quibus peccare fecit Iudam ut faceret malum coram Domino

2 Kings 24:13

13 et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regiae et concidit universa vasa aurea quae fecerat Salomon rex Israhel in templo Domini iuxta verbum Domini

2 Kings 25:4-10

4 et interrupta est civitas et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portae quae est inter duplicem murum ad hortum regis porro Chaldei obsidebant in circuitu civitatem fugit itaque per viam quae ducit ad campestria solitudinis 5 et persecutus est exercitus Chaldeorum regem conprehenditque eum in planitie Hiericho et omnes bellatores qui erant cum eo dispersi sunt et reliquerunt eum 6 adprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha qui locutus est cum eo iudicium 7 filios autem Sedeciae occidit coram eo et oculos eius effodit vinxitque eum catenis et adduxit in Babylonem 8 mense quinto septima die mensis ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis venit Nabuzardan princeps exercitus servus regis Babylonis Hierusalem 9 et succendit domum Domini et domum regis et domos Hierusalem omnemque domum conbusit igni 10 et muros Hierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldeorum qui erat cum principe militum

2 Chronicles 36:3-4

3 amovit autem eum rex Aegypti cum venisset Hierusalem et condemnavit terram centum talentis argenti et talento auri 4 constituitque regem pro eo Eliacim fratrem eius super Iudam et Hierusalem et vertit nomen eius Ioacim ipsum vero Ioachaz tulit secum et adduxit in Aegyptum

2 Chronicles 36:6-7

6 contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldeorum et vinctum catenis duxit in Babylonem 7 ad quam et vasa Domini transtulit et posuit ea in templo suo

2 Chronicles 36:17

17 adduxit enim super eos regem Chaldeorum et interfecit iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui non est misertus adulescentis et virginis et senis nec decrepiti quidem sed omnes tradidit manibus eius

2 Chronicles 36:19

19 incenderunt hostes domum Dei destruxerunt murum Hierusalem universas turres conbuserunt et quicquid pretiosum fuerat demoliti sunt

Psalms 74:1-4

1 sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario 2 fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum 3 manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures 4 et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt

Psalms 74:7-8

7 signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo 8 usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem

Psalms 78:71

71 canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum

Psalms 80:12-13

12 vastavit eam aper de silva et omnes bestiae agri depastae sunt eam 13 Deus exercituum revertere obsecro respice de caelo et vide et visita vineam hanc

Isaiah 47:6

6 iratus sum super populum meum contaminavi hereditatem meam et dedi eos in manu tua non posuisti eis misericordias super senem adgravasti iugum tuum valde

Jeremiah 26:18

18 Michas de Morasthim fuit propheta in diebus Ezechiae regis Iudae et ait ad omnem populum Iudae dicens haec dicit Dominus exercituum Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum lapidum erit et mons domus in excelsa silvarum

Jeremiah 39:8

8 domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldei igni et murum Hierusalem subverterunt

Jeremiah 52:13

13 et incendit domum Domini et domum regis et omnes domos Hierusalem et omnem domum magnam igne conbusit

Lamentations 1:10

10 IOTH manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum de quibus praeceperas ne intrarent in ecclesiam tuam

Ezekiel 7:20-21

20 et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo propter hoc dedi eis illud in inmunditiam 21 et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum et impiis terrae in praedam et contaminabunt illud

Ezekiel 9:7

7 et dixit ad eos contaminate domum et implete atria interfectis egredimini et egressi sunt et percutiebant eos qui erant in civitate

Micah 3:12

12 propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur et Hierusalem quasi acervus lapidum erit et mons templi in excelsa silvarum

Luke 21:24

24 et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum

Revelation 11:2

2 atrium autem quod est foris templum eice foras et ne metieris eum quoniam datum est gentibus et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus

Deuteronomy 28:26

26 sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli et bestiis terrae et non sit qui abigat

Jeremiah 7:33

33 et erit morticinum populi huius in cibum volucribus caeli et bestiis terrae et non erit qui abigat

Jeremiah 15:3

3 et visitabo super eos quattuor species dicit Dominus gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et volatilia caeli et bestias terrae ad devorandum et dissipandum

Jeremiah 16:4

4 mortibus aegrotationum morientur non plangentur et non sepelientur in sterquilinium super faciem terrae erunt et gladio et fame consumentur et erit cadaver eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae

Jeremiah 19:7

7 et dissipabo consilium Iudae et Hierusalem in loco isto et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum et in manu quaerentium animas eorum et dabo cadavera eorum escam volatilibus caeli et bestiis terrae

Jeremiah 34:20

20 et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu quaerentium animam eorum et erit morticinum eorum in escam volucribus caeli et bestiis terrae

Psalms 79:10

10 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine

Psalms 141:7

7 sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba mea quoniam decora sunt

Jeremiah 8:1-2

1 in tempore illo ait Dominus eicient ossa regis Iuda et ossa principum eius et ossa sacerdotum et ossa prophetarum et ossa eorum qui habitaverunt Hierusalem de sepulchris suis 2 et pandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli quae dilexerunt et quibus servierunt et post quae ambulaverunt et quae quaesierunt et adoraverunt non colligentur et non sepelientur in sterquilinium super faciem terrae erunt

Jeremiah 14:16

16 et populi quibus prophetant erunt proiecti in viis Hierusalem prae fame et gladio et non erit qui sepeliat eos ipsi et uxores eorum filii et filiae eorum et effundam super eos malum suum

Jeremiah 25:33

33 et erunt interfecti Domini in die illa a summo terrae usque ad summum eius non plangentur et non colligentur neque sepelientur in sterquilinium super faciem terrae iacebunt

Matthew 23:35

35 ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare

Romans 8:36

36 sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis

Revelation 11:9

9 et videbunt de populis et tribubus et linguis et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium et corpora eorum non sinunt poni in monumentis

Revelation 16:6

6 quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt et sanguinem eis dedisti bibere digni sunt

Revelation 17:6

6 et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de sanguine martyrum Iesu et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna

Revelation 18:24

24 et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est et omnium qui interfecti sunt in terra

Deuteronomy 28:37

37 et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis ad quos te introduxerit Dominus

1 Kings 9:7

7 auferam Israhel de superficie terrae quam dedi eis et templum quod sanctificavi nomini meo proiciam a conspectu meo eritque Israhel in proverbium et in fabulam cunctis populis

Nehemiah 2:19

19 audierunt autem Sanaballat Horonites et Tobias servus ammanites et Gosem Arabs et subsannaverunt nos et despexerunt dixeruntque quae est haec res quam facitis numquid contra regem vos rebellatis

Nehemiah 4:1-4

1 factum est autem cum audisset Sanaballat quod aedificaremus murum iratus est valde et motus nimis subsannavit Iudaeos 2 et dixit coram fratribus suis et frequentia Samaritanorum quid Iudaei inbecilli faciunt num dimittent eos gentes num sacrificabunt et conplebunt in una die numquid aedificare poterunt lapides de acervis pulveris qui conbusti sunt 3 sed et Tobias Ammanites proximus eius ait aedificent si ascenderit vulpis transiliet murum eorum lapideum 4 audi Deus noster quia facti sumus despectio converte obprobrium super caput eorum et da eos in despectionem in terra captivitatis

Psalms 44:13-14

13 vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum 14 posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro

Psalms 80:6

6 Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

Psalms 89:41

41 diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis

Jeremiah 24:9

9 et dabo eos in vexationem adflictionemque omnibus regnis terrae in obprobrium et in parabolam et in proverbium et in maledictionem in universis locis ad quos eieci eos

Jeremiah 25:18

18 Hierusalem et civitatibus Iudae et regibus eius et principibus eius ut darem eos in solitudinem et in stuporem in sibilum et in maledictionem sicut est dies ista

Jeremiah 42:18

18 quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Hierusalem sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Aegyptum et eritis in iusiurandum et in stuporem et in maledictum et in obprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum

Lamentations 2:15-16

15 SAMECH plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Hierusalem haecine est urbs dicentes perfecti decoris gaudium universae terrae 16 FE aperuerunt super te os suum omnes inimici tui sibilaverunt et fremuerunt dentibus dixerunt devoravimus en ista est dies quam expectabamus invenimus vidimus

Lamentations 5:1

1 recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum

Ezekiel 35:12

12 et scies quia ego Dominus audivi universa obprobria tua quae locutus es de montibus Israhel dicens deserti nobis dati sunt ad devorandum

Ezekiel 36:3

3 propterea vaticinare et dic haec dicit Dominus Deus pro eo quod desolati estis et conculcati per circuitum et facti in hereditatem reliquis gentibus et ascendistis super labium linguae et obprobrium populi

Ezekiel 36:15

15 nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium et obprobrium populorum nequaquam portabis et gentem tuam non amittes amplius ait Dominus Deus

Daniel 9:16

16 Domine in omnem iustitiam tuam avertatur obsecro ira tua et furor tuus a civitate tua Hierusalem et monte sancto tuo propter peccata enim nostra et iniquitates patrum nostrorum Hierusalem et populus tuus in obprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum

Deuteronomy 29:20

20 et Dominus non ignoscat ei sed tunc quam maxime furor eius fumet et zelus contra hominem illum et sedeant super eo omnia maledicta quae scripta sunt in hoc volumine et deleat nomen eius sub caelo

Deuteronomy 32:16

16 provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt

Deuteronomy 32:22

22 ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta conburet

Psalms 13:1-2

1 victori canticum David usquequo Domine oblivisceris mei penitus usquequo abscondes faciem tuam a me 2 usquequo ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem

Psalms 74:1

1 sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario

Psalms 74:9-10

9 quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume 10 Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae

Psalms 80:4

4 cibasti nos pane flebili et potasti nos in lacrimis tripliciter

Psalms 85:5

5 noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in generationem et generationem

Psalms 89:46

46 usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua

Psalms 103:9

9 misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis

Isaiah 64:9

9 ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos

Ezekiel 36:5

5 propterea haec dicit Dominus Deus quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus et de Idumea universa qui dederunt terram meam sibi in hereditatem cum gaudio et toto corde ex animo et eiecerunt eam ut vastarent

Micah 7:18

18 quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae non inmittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est

Zephaniah 1:18

18 sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini in igne zeli eius devorabitur omnis terra quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram

Zephaniah 3:8

8 quapropter expecta me dicit Dominus in die resurrectionis meae in futurum quia iudicium meum ut congregem gentes et colligam regna ut effundam super eas indignationem meam omnem iram furoris mei in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra

Revelation 6:10

10 et clamabant voce magna dicentes usquequo Domine sanctus et verus non iudicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra

Psalms 9:16-17

16 agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno 17 convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum

Psalms 14:4

4 omnes recesserunt simul conglutinati sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum

Psalms 53:4

4 numquid non cognoverunt qui operantur iniquitatem qui comedunt populum meum ut cibum panis

Psalms 69:24

24 fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet

Psalms 145:18

18 sade iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis

Isaiah 13:1-22

1 onus Babylonis quod vidit Isaias filius Amos 2 super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces 3 ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos in ira mea exultantes in gloria mea 4 vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum praecepit militiae belli 5 venientibus de terra procul a summitate caeli Dominus et vasa furoris eius ut disperdat omnem terram 6 ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet 7 propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis tabescet 8 et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustae vultus eorum 9 ecce dies Domini venit crudelis et indignationis plenus et irae furorisque ad ponendam terram in solitudine et peccatores eius conterendos de ea 10 quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo 11 et visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo 12 pretiosior erit vir auro et homo mundo obrizo 13 super hoc caelum turbabo et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem irae furoris eius 14 et erit quasi dammula fugiens et quasi ovis et non erit qui congreget unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient 15 omnis qui inventus fuerit occidetur et omnis qui supervenerit cadet in gladio 16 infantes eorum adlident in oculis eorum diripientur domus eorum et uxores eorum violabuntur 17 ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum non quaerant nec aurum velint 18 sed sagittis parvulos interficiant et lactantibus uteri non misereantur et super filios non parcat oculus eorum 19 et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclita in superbia Chaldeorum sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram 20 non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem nec ponet ibi tentoria Arabs nec pastores requiescent ibi 21 sed requiescent ibi bestiae et replebuntur domus eorum draconibus et habitabunt ibi strutiones et pilosi saltabunt ibi 22 et respondebunt ibi ululae in aedibus eius et sirenae in delubris voluptatis

Isaiah 21:1-17

1 onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili 2 visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci 3 propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem 4 emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum 5 pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum 6 haec enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet 7 et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu 8 et clamavit leo super specula Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus 9 ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram 10 tritura mea et fili areae meae quae audivi a Domino exercituum Deo Israhel adnuntiavi vobis 11 onus Duma ad me clamat ex Seir custos quid de nocte custos quid de nocte 12 dixit custos venit mane et nox si quaeritis quaerite convertimini venite 13 onus in Arabia in saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim 14 occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti 15 a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii inminentis a facie arcus extenti a facie gravis proelii 16 quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar 17 et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est

Isaiah 23:1-18

1 onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis 2 tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis transfretantes mare repleverunt te 3 in aquis multis semen Nili messis fluminis fruges eius et facta est negotiatio gentium 4 erubesce Sidon ait enim mare fortitudo maris dicens non parturivi et non peperi et non enutrivi iuvenes nec ad incrementum perduxi virgines 5 cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro 6 transite maria ululate qui habitatis in insula 7 numquid non haec vestra est quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum 8 quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam cuius negotiatores principes institores eius incliti terrae 9 Dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam omnis gloriae et ad ignominiam deduceret universos inclitos terrae 10 transi terram tuam quasi flumen filia maris non est cingulum ultra tibi 11 manum suam extendit super mare conturbavit regna Dominus mandavit adversum Chanaan ut contereret fortes eius 12 et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi 13 ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos eius suffoderunt domos eius posuerunt eam in ruinam 14 ululate naves maris quia devastata est fortitudo vestra 15 et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis 16 sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni tradita bene cane frequenta canticum ut memoria tui sit 17 et erit post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum et reducet eam ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae 18 et erunt negotiatio eius et mercedes eius sanctificatae Domino non condentur neque reponentur quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio eius ut manducent in saturitatem et vestiantur usque ad vetustatem

Isaiah 42:25

25 et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum et conbusit eum in circuitu et non cognovit et succendit eum et non intellexit

Isaiah 45:4-5

4 propter servum meum Iacob et Israhel electum meum et vocavi te in nomine tuo adsimilavi te et non cognovisti me 5 ego Dominus et non est amplius extra me non est deus accinxi te et non cognovisti me

Jeremiah 10:25

25 effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus eius dissipaverunt

Jeremiah 25:29

29 quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipio adfligere et vos quasi innocentes inmunes eritis non eritis inmunes gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae dicit Dominus exercituum

Jeremiah 46:1-28

1 quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra gentes 2 ad Aegyptum adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Aegypti qui erat iuxta flumen Eufraten in Charchamis quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Ioachim filii Iosiae regis Iuda 3 praeparate scutum et clypeum et procedite ad bellum 4 iungite equos et ascendite equites state in galeis polite lanceas induite vos loricis 5 quid igitur vidi ipsos pavidos et terga vertentes fortes eorum caesos fugerunt conciti nec respexerunt terror undique ait Dominus 6 non fugiat velox nec salvari se putet fortis ad aquilonem iuxta flumen Eufraten victi sunt et ruerunt 7 quis est iste qui quasi flumen ascendit et veluti fluviorum intumescunt gurgites eius 8 Aegyptus fluminis instar ascendet et velut flumina movebuntur fluctus eius et dicet ascendens operiam terram perdam civitatem et habitatores eius 9 ascendite equos et exultate in curribus et procedant fortes Aethiopia et Lybies tenentes scutum et Lydii arripientes et iacientes sagittas 10 dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis ut sumat vindictam de inimicis suis devorabit gladius et saturabitur et inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini exercituum in terra aquilonis iuxta flumen Eufraten 11 ascende in Galaad et tolle resinam virgo filia Aegypti frustra multiplicas medicamina sanitas non erit tibi 12 audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram quia fortis inpegit in fortem ambo pariter conciderunt 13 verbum quod locutus est Dominus ad Hieremiam prophetam super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis et percussurus terram Aegypti 14 adnuntiate Aegypto et auditum facite Magdolo et resonet in Memphis et in Tafnis dicite sta et praepara te quia devoravit gladius ea quae per circuitum tuum sunt 15 quare conputruit fortis tuus non stetit quoniam Dominus subvertit eum 16 multiplicavit ruentes ceciditque vir ad proximum suum et dicent surge et revertamur ad populum nostrum et ad terram nativitatis nostrae a facie gladii columbae 17 vocate nomen Pharao regis Aegypti Tumultum adduxit tempus 18 vivo ego inquit Rex Dominus exercituum nomen eius quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus in mari veniet 19 vasa transmigrationis fac tibi habitatrix filia Aegypti quia Memphis in solitudinem erit et deseretur inhabitabilis 20 vitula eligans atque formonsa Aegyptus stimulator ab aquilone veniet ei 21 mercennarii quoque eius qui versabantur in medio eius quasi vituli saginati versi sunt et fugerunt simul nec stare potuerunt quia dies interfectionis eorum venit super eos tempus visitationis eorum 22 vox eius quasi aeris sonabit quoniam cum exercitu properabunt et cum securibus venient ei quasi ligna caedentes 23 succiderunt saltum eius ait Dominus qui supputari non potest multiplicati sunt super lucustas et non est eis numerus 24 confusa est filia Aegypti et tradita in manu populi aquilonis 25 dixit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego visitabo super tumultum Alexandriae et super Pharao et super Aegyptum et super deos eius et super reges eius et super Pharao et super eos qui confidunt in eo 26 et dabo eos in manu quaerentium animam eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum eius et post haec habitabitur sicut diebus pristinis ait Dominus 27 et tu ne timeas serve meus Iacob et ne paveas Israhel quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis suae et revertetur Iacob et quiescet et prosperabitur et non erit qui exterreat eum 28 et tu noli timere serve meus Iacob ait Dominus quia tecum ego sum quia consumam ego cunctas gentes ad quas eieci te te vero non consumam sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi

John 16:3

3 et haec facient quia non noverunt Patrem neque me

John 17:25

25 Pater iuste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misisti

Acts 17:23

23 praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram in qua scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis hoc ego adnuntio vobis

Romans 1:28

28 et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt

Romans 10:12-14

12 non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum 13 omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit 14 quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante

1 Corinthians 1:2

2 ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo Iesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro

2 Thessalonians 1:8

8 in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu

Revelation 16:1-21

1 et audivi vocem magnam de templo dicentem septem angelis ite et effundite septem fialas irae Dei in terram 2 et abiit primus et effudit fialam suam in terram et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines qui habent caracterem bestiae et eos qui adoraverunt imaginem eius 3 et secundus effudit fialam suam in mare et factus est sanguis tamquam mortui et omnis anima vivens mortua est in mari 4 et tertius effudit fialam suam super flumina et super fontes aquarum et factus est sanguis 5 et audivi angelum aquarum dicentem iustus es qui es et qui eras sanctus quia haec iudicasti 6 quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt et sanguinem eis dedisti bibere digni sunt 7 et audivi altare dicens etiam Domine Deus omnipotens vera et iusta iudicia tua 8 et quartus effudit fialam suam in solem et datum est illi aestu adficere homines et igni 9 et aestuaverunt homines aestu magno et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas neque egerunt paenitentiam ut darent illi gloriam 10 et quintus effudit fialam suam super sedem bestiae et factum est regnum eius tenebrosum et conmanducaverunt linguas suas prae dolore 11 et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus et vulneribus suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis 12 et sextus effudit fialam suam in flumen illud magnum Eufraten et siccavit aquam eius ut praepararetur via regibus ab ortu solis 13 et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae spiritus tres inmundos in modum ranarum 14 sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa et procedunt ad reges totius terrae congregare illos in proelium ad diem magnum Dei omnipotentis 15 ecce venio sicut fur beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua ne nudus ambulet et videant turpitudinem eius 16 et congregavit illos in locum qui vocatur hebraice Hermagedon 17 et septimus effudit fialam suam in aerem et exivit vox magna de templo a throno dicens factum est 18 et facta sunt fulgora et voces et tonitrua et terraemotus factus est magnus qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram talis terraemotus sic magnus 19 et facta est civitas magna in tres partes et civitates gentium ceciderunt et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae eius 20 et omnis insula fugit et montes non sunt inventi 21 et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis quoniam magna facta est vehementer

2 Chronicles 36:21

21 et conpleretur sermo Domini ex ore Hieremiae et celebraret terra sabbata sua cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum conplerentur septuaginta anni

Psalms 80:13

13 Deus exercituum revertere obsecro respice de caelo et vide et visita vineam hanc

Isaiah 9:12

12 Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente et devorabunt Israhel toto ore in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

Isaiah 24:1-12

1 ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget faciem eius et disperget habitatores eius 2 et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus eius sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet 3 dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur Dominus enim locutus est verbum hoc 4 luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis infirmata est altitudo populi terrae 5 et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt ius dissipaverunt foedus sempiternum 6 propter hoc maledictio vorabit terram et peccabunt habitatores eius ideoque insanient cultores eius et relinquentur homines pauci 7 luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui laetabantur corde 8 cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus laetantium conticuit dulcedo citharae 9 cum cantico non bibent vinum amara erit potio bibentibus illam 10 adtrita est civitas vanitatis clausa est omnis domus nullo introeunte 11 clamor erit super vino in plateis deserta est omnis laetitia translatum est gaudium terrae 12 relicta est in urbe solitudo et calamitas opprimet portas

Isaiah 64:10-11

10 civitas sancti tui facta est deserta Sion deserta facta est Hierusalem desolata 11 domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas

Jeremiah 50:7

7 omnes qui invenerunt comederunt eos et hostes eorum dixerunt non peccavimus pro eo quod peccaverunt Domino decori iustitiae et expectationi patrum eorum Domino

Jeremiah 51:34-35

34 comedit me devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis reddidit me quasi vas inane absorbuit me sicut draco replevit ventrem suum teneritudine mea et eiecit me 35 iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem dicit habitatio Sion et sanguis meus super habitatores Chaldeae dicit Hierusalem

Zechariah 1:15

15 et ira magna ego irascor super gentes opulentas quia ego iratus sum parum ipsi vero adiuverunt in malum

Genesis 15:16

16 generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletae sunt iniquitates Amorreorum usque ad praesens tempus

Exodus 32:34

34 tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi angelus meus praecedet te ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum

Deuteronomy 28:43

43 advena qui tecum versatur in terra ascendet super te eritque sublimior tu autem descendes et eris inferior

1 Kings 17:18

18 dixit ergo ad Heliam quid mihi et tibi vir Dei ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates meae et interficeres filium meum

Psalms 21:3

3 quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso

Psalms 25:7

7 peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine

Psalms 69:16-17

16 et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me 17 accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me

Psalms 106:43

43 et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum

Psalms 116:6

6 custodit parvulos Dominus adtenuatus sum et salvavit me

Psalms 130:3

3 si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit

Psalms 142:6

6 clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium

Ezekiel 2:3

3 et dicentem fili hominis mitto ego te ad filios Israhel ad gentes apostatrices quae recesserunt a me patres eorum praevaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc

Hosea 8:13

13 hostias adfer adfer immolabunt carnes et comedent Dominus non suscipiet eas nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum ipsi in Aegyptum convertentur

Hosea 9:9

9 profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum

Matthew 23:32-36

32 et vos implete mensuram patrum vestrorum 33 serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio gehennae 34 ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem 35 ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare 36 amen dico vobis venient haec omnia super generationem istam

Revelation 18:5

5 quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum et recordatus est Deus iniquitatum eius

Joshua 7:9

9 audient Chananei et omnes habitatores terrae ac pariter conglobati circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de terra et quid facies magno nomini tuo

2 Chronicles 14:11

11 et invocavit Dominum Deum et ait Domine non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris an in pluribus adiuva nos Domine Deus noster in te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem Domine Deus noster tu es non praevaleat contra te homo

Psalms 25:11

11 propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est

Psalms 31:3

3 quia petra mea et munitio mea tu es et propter nomen tuum dux meus eris et enutries me

Psalms 65:3

3 beatus quem elegeris et susceperis habitabit enim in atriis tuis replebimur bonis domus tuae sanctificatione templi tui

Psalms 115:1

1 non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam

Isaiah 43:25

25 ego sum ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor

Isaiah 48:9

9 propter nomen meum longe faciam furorem meum et laude mea infrenabo te ne intereas

Jeremiah 14:7

7 si iniquitates nostrae responderunt nobis Domine fac propter nomen tuum quoniam multae sunt aversiones nostrae tibi peccavimus

Jeremiah 14:21

21 ne nos des in obprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam solii gloriae tuae recordare ne irritum facias foedus tuum nobiscum

Ezekiel 20:9

9 et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus in quarum medio erant et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra Aegypti

Ezekiel 20:14

14 et feci propter nomen meum ne violaretur coram gentibus de quibus eieci eos in conspectu earum

Daniel 9:9

9 tibi autem Domino Deo nostro misericordia et propitiatio quia recessimus a te

Daniel 9:19

19 exaudi Domine placare Domine adtende et fac ne moreris propter temet ipsum Deus meus quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum tuum

Malachi 2:2

2 si nolueritis audire et si nolueritis ponere super cor ut detis gloriam nomini meo ait Dominus exercituum mittam in vos egestatem et maledicam benedictionibus vestris et maledicam illis quoniam non posuistis super cor

Ephesians 1:6

6 in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto

Exodus 6:7

7 et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum

Exodus 7:5

5 et scient Aegyptii quod ego sim Dominus qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios Israhel de medio eorum

Psalms 9:16

16 agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno

Psalms 42:3

3 fuerunt mihi lacrimae meae panis per diem ac noctem cum diceretur mihi tota die ubi est Deus tuus

Psalms 42:10

10 cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei dicentes tota die ubi est Deus tuus

Psalms 58:11

11 victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me

Psalms 83:17-18

17 confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant 18 et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram

Psalms 94:1

1 Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere

Psalms 115:2

2 propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum

Jeremiah 51:35

35 iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem dicit habitatio Sion et sanguis meus super habitatores Chaldeae dicit Hierusalem

Ezekiel 36:23

23 et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes quod polluistis in medio earum ut sciant gentes quia ego Dominus ait Dominus exercituum cum sanctificatus fuero in vobis coram eis

Ezekiel 39:21-22

21 et ponam gloriam meam in gentibus et videbunt omnes gentes iudicium meum quod fecerim et manum meam quam posuerim super eos 22 et scient domus Israhel quia ego Dominus Deus eorum a die illa et deinceps

Joel 2:17

17 inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini et dicent parce Domine populo tuo et ne des hereditatem tuam in obprobrium ut dominentur eis nationes quare dicunt in populis ubi est Deus eorum

Micah 7:10

10 et aspiciet inimica mea et operietur confusione quae dicit ad me ubi est Dominus Deus tuus oculi mei videbunt in eam nunc erit in conculcationem ut lutum platearum

Romans 12:19

19 non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus

Revelation 18:20

20 exulta super eam caelum et sancti et apostoli et prophetae quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa

Exodus 2:23-24

23 post multum temporis mortuus est rex Aegypti et ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus 24 et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis quod pepigerat cum Abraham et Isaac et Iacob

Numbers 14:17-19

17 magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti dicens 18 Dominus patiens et multae misericordiae auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem 19 dimitte obsecro peccatum populi tui huius secundum magnitudinem misericordiae tuae sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum

Psalms 12:5

5 propter vastitatem inopum et gemitum pauperum nunc consurgam dicit Dominus ponam in salutari auxilium eorum

Psalms 69:33

33 laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis

Psalms 102:20

20 quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est

Psalms 146:6-7

6 qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt 7 et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos

Isaiah 33:2

2 Domine miserere nostri te expectavimus esto brachium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis

Isaiah 42:7

7 ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum de domo carceris sedentes in tenebris

Matthew 6:13

13 et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo

Ephesians 3:20

20 ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis

Genesis 4:15

15 dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum

Leviticus 26:21

21 si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra

Leviticus 26:28

28 et ego incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra

Psalms 44:16

16 tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me

Psalms 74:10

10 Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae

Psalms 74:18-22

18 respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae 19 ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum 20 surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die 21 ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter 22 victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua

Proverbs 6:31

31 deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet

Isaiah 65:5-7

5 qui dicunt recede a me non adpropinques mihi quia inmundus es isti fumus erunt in furore meo ignis ardens tota die 6 ecce scriptum est coram me non tacebo sed reddam et retribuam in sinu eorum 7 iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul dicit Dominus qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi et remetiar opus eorum primum in sinu eorum

Jeremiah 32:18

18 qui facis misericordiam in milibus et reddes iniquitatem patrum in sinu filiorum eorum post eos fortissime magne potens Dominus exercituum nomen tibi

Luke 6:38

38 date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis

Psalms 44:8

8 quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti

Psalms 45:17

17 recordabor nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi confitebuntur tibi in saeculum et in aeternum

Psalms 74:18

18 respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae

Psalms 74:22

22 victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua

Psalms 95:7

7 quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius

Psalms 100:3

3 servite Domino in laetitia ingredimini coram eo in laude

Psalms 145:4

4 gimel magnus Deus et laudabilis nimis et magnificentiae eius non est inventio

Isaiah 43:21

21 populum istum formavi mihi laudem meam narrabit

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.