Psalms 88 Cross References - Vulgate

1 canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te 2 ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam 3 quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit 4 reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus 5 inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt 6 posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis 7 super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper 8 longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem 9 oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas 10 numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper 11 numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione 12 numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est 13 ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te 14 quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me 15 pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum 16 per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me 17 circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter 18 longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti

Genesis 49:18

18 salutare tuum expectabo Domine

1 Kings 4:31

31 et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Aethan Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum

1 Chronicles 2:6

6 filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque

Nehemiah 1:6

6 fiat auris tua auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israhel servis tuis et confiteor pro peccatis filiorum Israhel quibus peccaverunt tibi et ego et domus patris mei peccavimus

Psalms 22:2

2 Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi

Psalms 24:5

5 accipiet benedictionem a Domino et iustitiam a Deo salutari suo

Psalms 27:1

1 David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo

Psalms 27:9

9 ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus

Psalms 51:14

14 libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae laudabit lingua mea iustitiam tuam

Psalms 53:1

1 victori per chorum eruditi David dixit stultus in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitate non est qui faciat bonum

Psalms 62:7

7 sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper

Psalms 65:5

5 praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine

Psalms 68:19

19 Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus

Psalms 79:9

9 ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus

Psalms 86:3

3 miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die

Psalms 140:7

7 dixi Domino Deus meus tu audi Domine vocem deprecationis meae

Isaiah 12:2

2 ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem

Isaiah 62:6

6 super muros tuos Hierusalem constitui custodes tota die et tota nocte perpetuo non tacebunt qui reminiscimini Domini ne taceatis

Luke 1:47

47 et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo

Luke 2:30

30 quia viderunt oculi mei salutare tuum

Luke 2:37

37 et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die

Luke 18:7

7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis

1 Thessalonians 3:10

10 nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram et conpleamus ea quae desunt fidei vestrae

2 Timothy 1:3

3 gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die

Titus 2:10

10 non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus

Titus 2:13

13 expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi

Titus 3:4-7

4 cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei 5 non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti 6 quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum 7 ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae

1 Kings 8:31

31 si peccaverit homo in proximum suum et habuerit aliquod iuramentum quo teneatur adstrictus et venerit propter iuramentum coram altari tuo in domum tuam

Psalms 31:2

2 inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me

Psalms 79:11

11 nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur tibi in sempiternum in generatione et generatione narrabimus laudes tuas

Psalms 141:1-2

1 attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo 2 canticum David Domine clamavi ad te festina mihi exaudi vocem meam clamantis ad te

Lamentations 3:8

8 GIMEL sed et cum clamavero et rogavero exclusit orationem meam

Job 6:2-4

2 utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera 3 quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena 4 quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me

Job 33:22

22 adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis

Psalms 22:11-21

11 ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor 12 circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me 13 aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens 14 sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei 15 aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me 16 circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos 17 numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me 18 diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem 19 tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina 20 erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam 21 salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me

Psalms 69:17-21

17 accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me 18 tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam 19 coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni 20 et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto 21 sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum

Psalms 77:2

2 prohibebam suspectum oculorum meorum stupebam et non loquebar

Psalms 88:14-15

14 quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me 15 pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum

Psalms 107:18

18 stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos

Psalms 107:26

26 dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius

Psalms 143:3-4

3 et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens 4 persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos

Isaiah 53:3

3 despectum et novissimum virorum virum dolorum et scientem infirmitatem et quasi absconditus vultus eius et despectus unde nec reputavimus eum

Isaiah 53:10-11

10 et Dominus voluit conterere eum in infirmitate si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum et voluntas Domini in manu eius dirigetur 11 pro eo quod laboravit anima eius videbit et saturabitur in scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit

Lamentations 3:15-19

15 HE replevit me amaritudinibus inebriavit me absinthio 16 VAV et fregit ad numerum dentes meos cibavit me cinere 17 VAV et repulsa est anima mea oblitus sum bonorum 18 VAV et dixi periit finis meus et spes mea a Domino 19 ZAI recordare paupertatis et transgressionis meae absinthii et fellis

Matthew 26:37-39

37 et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse 38 tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum 39 et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu

Mark 14:33-34

33 et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taedere 34 et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate

Job 17:1

1 spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum

Psalms 28:1

1 David ad te Domine clamabo Fortis meus ne obsurdescas mihi ne forte tacente te mihi conparer his qui descendunt in lacum

Psalms 30:9

9 quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam

Psalms 31:12

12 oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum

Psalms 109:22-24

22 quoniam egenus et pauper sum et cor meum vulneratum est intrinsecus 23 quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta 24 genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est absque oleo

Psalms 143:7

7 expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper

Isaiah 38:17-18

17 ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea 18 quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam

Ezekiel 26:20

20 et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum et conlocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres cum his qui deducuntur in lacum ut non habiteris porro dedero gloriam in terra viventium

Jonah 2:6

6 ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum et sublevabis de corruptione vitam meam Domine Deus meus

Romans 5:6

6 ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est

2 Corinthians 1:9

9 sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis sed in Deo qui suscitat mortuos

2 Corinthians 13:4

4 nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis

Genesis 8:1

1 recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutae sunt aquae

Genesis 19:29

29 cum enim subverteret Deus civitates regionis illius recordatus est Abrahae et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat

Job 6:9

9 et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me

Job 11:10

10 si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei

Psalms 31:22

22 ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te

Psalms 88:16

16 per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me

Psalms 136:23

23 quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius

Isaiah 14:9-12

9 infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui suscitavit tibi gigantas omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis omnes principes nationum 10 universi respondebunt et dicent tibi et tu vulneratus es sicut nos nostri similis effectus es 11 detracta est ad inferos superbia tua concidit cadaver tuum subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt vermes 12 quomodo cecidisti de caelo lucifer qui mane oriebaris corruisti in terram qui vulnerabas gentes

Isaiah 38:10-12

10 ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum 11 dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit 12 generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me

Isaiah 53:8

8 de angustia et de iudicio sublatus est generationem eius quis enarrabit quia abscisus est de terra viventium propter scelus populi mei percussit eum

Ezekiel 32:18-32

18 fili hominis cane lugubre super multitudine Aegypti et detrahe eam ipsam et filias gentium robustarum ad terram ultimam cum his qui descendunt in lacum 19 quo pulchrior es descende et dormi cum incircumcisis 20 in medio interfectorum gladio cadent gladius datus est adtraxerunt eam et omnes populos eius 21 loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni qui cum auxiliatoribus eius descenderunt et dormierunt incircumcisi interfecti gladio 22 ibi Assur et omnis multitudo eius in circuitu illius sepulchra eius omnes interfecti et qui ceciderunt gladio 23 quorum data sunt sepulchra in novissimis laci et facta est multitudo eius per gyrum sepulchri eius universi interfecti cadentesque gladio qui dederant quondam formidinem in terra viventium 24 ibi Aelam et omnis multitudo eius per gyrum sepulchri sui omnes hii interfecti ruentesque gladio qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam qui posuerunt terrorem suum in terra viventium et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum 25 in medio interfectorum posuerunt cubile eius in universis populis eius in circuitu eius sepulchrum illius omnes hii incircumcisi interfectique gladio dederant enim terrorem in terra viventium et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum in medio interfectorum positi sunt 26 ibi Mosoch et Thubal et omnis multitudo eius in circuitu illius sepulchra eius omnes hii incircumcisi interfectique et cadentes gladio quia dederunt formidinem suam in terra viventium 27 et non dormient cum fortibus cadentibusque et incircumcisis qui descenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibus suis et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum quia terror fortium facti sunt in terra viventium 28 et tu ergo in medio incircumcisorum contereris et dormies cum interfectis gladio 29 ibi Idumea et reges eius omnes duces eius qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio et qui cum incircumcisis dormierunt et cum his qui descenderunt in lacum 30 ibi principes aquilonis omnes et universi venatores qui deducti sunt cum interfectis paventes et in sua fortitudine confusi qui dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio et portaverunt confusionem suam cum his qui descendunt in lacum 31 vidit eos Pharao et consolatus est super universa multitudine sua quae interfecta est gladio Pharao et omnis exercitus eius ait Dominus Deus 32 quia dedi terrorem meum in terra viventium et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis gladio Pharao et omnis multitudo eius ait Dominus Deus

Deuteronomy 32:22

22 ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta conburet

Psalms 40:2

2 et audivit clamorem meum et eduxit me de lacu famoso de luto caeni et statuit super petram pedes meos stabilivit gressus meos

Psalms 69:15

15 exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me

Psalms 86:13

13 quia misericordia tua magna super me et eruisti animam meam de inferno extremo

Psalms 130:1

1 canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine

Psalms 143:3

3 et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens

Proverbs 4:19

19 via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant

Lamentations 3:2

2 ALEPH me minavit et adduxit in tenebris et non in lucem

Lamentations 3:55

55 COPH invocavi nomen tuum Domine de lacis novissimis

John 12:46

46 ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat

Jude 1:6

6 angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit

Jude 1:13

13 fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum in aeternum servata est

Job 6:4

4 quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me

Job 10:16

16 et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias

Psalms 32:4

4 die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter

Psalms 38:1

1 canticum David in commemoratione Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me

Psalms 42:7

7 abyssus abyssum vocat in voce cataractarum tuarum omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt

Psalms 90:7

7 consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus

Psalms 102:10

10 quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui

Jonah 2:3

3 et proiecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt

John 3:36

36 qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum

Romans 2:5-9

5 secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei 6 qui reddet unicuique secundum opera eius 7 his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam 8 his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio 9 tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci

1 Peter 2:24

24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis

Revelation 6:16-17

16 et dicunt montibus et petris cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira agni 17 quoniam venit dies magnus irae ipsorum et quis poterit stare

1 Samuel 23:18-20

18 percussit igitur uterque foedus coram Domino mansitque David in silva Ionathas autem reversus est in domum suam 19 ascenderunt autem Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes nonne David latitat apud nos in locis tutissimis silvae in colle Achilae quae est ad dexteram deserti 20 nunc ergo sicut desideravit anima tua ut descenderes descende nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis

Job 12:14

14 si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat

Job 19:8

8 semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit

Job 19:13-19

13 fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me 14 dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei 15 inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum 16 servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum 17 halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei 18 stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi 19 abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me

Job 30:10

10 abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur

Psalms 31:11

11 apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me

Psalms 88:18

18 longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti

Psalms 142:4

4 cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi

Psalms 143:4

4 persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos

Isaiah 49:7

7 haec dicit Dominus redemptor Israhel Sanctus eius ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter Dominum quia fidelis est et Sanctum Israhel qui elegit te

Isaiah 63:3

3 torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea et omnia indumenta mea inquinavi

Jeremiah 32:2

2 tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Hierusalem et Hieremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Iuda

Lamentations 3:7-9

7 GIMEL circumaedificavit adversum me ut non egrediar adgravavit conpedem meam 8 GIMEL sed et cum clamavero et rogavero exclusit orationem meam 9 GIMEL conclusit vias meas lapidibus quadris semitas meas subvertit

Zechariah 11:8

8 et succidi tres pastores in mense uno et contracta est anima mea in eis siquidem anima eorum variavit in me

Matthew 27:21-25

21 respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban 22 dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus 23 dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur 24 videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis 25 et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros

John 11:57

57 dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum

John 15:23-24

23 qui me odit et Patrem meum odit 24 si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum

Job 11:13

13 tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas

Job 16:20

20 verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus

Job 17:7

7 caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt

Psalms 6:7

7 caligavit prae amaritudine oculus meus consumptus sum ab universis hostibus meis

Psalms 38:10

10 cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum

Psalms 42:3

3 fuerunt mihi lacrimae meae panis per diem ac noctem cum diceretur mihi tota die ubi est Deus tuus

Psalms 44:20

20 quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis

Psalms 55:17

17 vespere et mane et meridie eloquar et resonabo et exaudiet vocem meam

Psalms 68:31

31 regna terrae cantate Deo canite Domino semper

Psalms 88:1

1 canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te

Psalms 102:9

9 tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant

Psalms 143:6

6 recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar

Lamentations 3:48-49

48 FE divisiones aquarum deduxit oculus meus in contritione filiae populi mei 49 AIN oculus meus adflictus est nec tacuit eo quod non esset requies

Ezekiel 17:11

11 et factum est verbum Domini ad me dicens

John 11:35

35 et lacrimatus est Iesus

Job 14:7-12

7 lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant 8 si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius 9 ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est 10 homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est 11 quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat 12 sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo

Psalms 6:5

5 quoniam non est in morte recordatio tui in inferno quis confitebitur tibi

Psalms 115:17

17 non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium

Psalms 118:17

17 non moriar sed vivam et narrabo opera Domini

Isaiah 26:19

19 vivent mortui tui interfecti mei resurgent expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere quia ros lucis ros tuus et terram gigantum detrahes in ruinam

Isaiah 38:18-19

18 quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam 19 vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam

Ezekiel 37:1-14

1 facta est super me manus Domini et eduxit me in spiritu Domini et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus 2 et circumduxit me per ea in gyro erant autem multa valde super faciem campi siccaque vehementer 3 et dixit ad me fili hominis putasne vivent ossa ista et dixi Domine Deus tu nosti 4 et dixit ad me vaticinare de ossibus istis et dices eis ossa arida audite verbum Domini 5 haec dicit Dominus Deus ossibus his ecce ego intromittam in vos spiritum et vivetis 6 et dabo super vos nervos et succrescere faciam super vos carnes et superextendam in vobis cutem et dabo vobis spiritum et vivetis et scietis quia ego Dominus 7 et prophetavi sicut praeceperat mihi factus est autem sonitus prophetante me et ecce commotio et accesserunt ossa ad ossa unumquodque ad iuncturam suam 8 et vidi et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt et extenta est in eis cutis desuper et spiritum non habebant 9 et dixit ad me vaticinare ad spiritum vaticinare fili hominis et dices ad spiritum haec dicit Dominus Deus a quattuor ventis veni spiritus et insufla super interfectos istos et revivescant 10 et prophetavi sicut praeceperat mihi et ingressus est in ea spiritus et vixerunt steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde 11 et dixit ad me fili hominis ossa haec universa domus Israhel est ipsi dicunt aruerunt ossa nostra et periit spes nostra et abscisi sumus 12 propterea vaticinare et dices ad eos haec dicit Dominus Deus ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulchris vestris populus meus et inducam vos in terram Israhel 13 et scietis quia ego Dominus cum aperuero sepulchra vestra et eduxero vos de tumulis vestris populus meus 14 et dedero spiritum meum in vobis et vixeritis et requiescere vos faciam super humum vestram et scietis quia ego Dominus locutus sum et feci ait Dominus Deus

Mark 5:35-36

35 adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum 36 Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede

Luke 7:12-16

12 cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa 13 quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere 14 et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge 15 et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae 16 accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam

1 Corinthians 15:52-57

52 in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur 53 oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem 54 cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria 55 ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus 56 stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex 57 Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum

Job 21:30

30 quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur

Job 26:6

6 nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni

Psalms 55:23

23 tu autem Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem fiduciam habeo tui

Psalms 73:18

18 quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges

Proverbs 15:11

11 infernus et perditio coram Domino quanto magis corda filiorum hominum

Matthew 7:13

13 intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam

Romans 9:22

22 quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum

2 Peter 2:1

1 fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem

Job 10:21-22

21 antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine 22 terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans

Psalms 88:5

5 inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt

Ecclesiastes 2:16

16 non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum et futura tempora oblivione cuncta pariter obruent moritur doctus similiter et indoctus

Ecclesiastes 8:10

10 vidi impios sepultos qui etiam cum adviverent in loco sancto erant et laudabantur in civitate quasi iustorum operum sed et hoc vanitas est

Ecclesiastes 9:5

5 viventes enim sciunt se esse morituros mortui vero nihil noverunt amplius nec habent ultra mercedem quia oblivioni tradita est memoria eorum

Isaiah 8:22

22 et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua

Matthew 8:12

12 filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium

Psalms 5:3

3 quia te deprecor Domine mane audies vocem meam

Psalms 30:2

2 Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me

Psalms 119:147-148

147 surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans 148 praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis

Mark 1:35

35 et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat

Job 13:24

24 cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum

Psalms 13:1

1 victori canticum David usquequo Domine oblivisceris mei penitus usquequo abscondes faciem tuam a me

Psalms 43:2

2 tu enim Deus fortitudo mea quare proiecisti me quare tristis incedo adfligente inimico

Psalms 44:9

9 in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper

Psalms 44:24

24 quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras

Psalms 69:17

17 accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me

Psalms 77:7-9

7 numquid oblitus est misereri Deus aut conplebit in furore misericordias suas semper 8 et dixi inbecillitas mea est haec commutatio dexterae Excelsi 9 recordabor cogitationum Domini reminiscens antiqua mirabilia tua

Matthew 27:46

46 et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me

Job 7:11-16

11 quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae 12 numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere 13 si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo 14 terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties 15 quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea 16 desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei

Job 17:11-16

11 dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum 12 noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem 13 si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum 14 putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus 15 ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat 16 in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi

Psalms 22:14-15

14 sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei 15 aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me

Psalms 73:14

14 et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis

Isaiah 53:10

10 et Dominus voluit conterere eum in infirmitate si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum et voluntas Domini in manu eius dirigetur

Zechariah 13:7

7 framea suscitare super pastorem meum et super virum coherentem mihi dicit Dominus exercituum percute pastorem et dispergantur oves et convertam manum meam ad parvulos

Luke 22:44

44 et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram

Psalms 38:1-2

1 canticum David in commemoratione Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me 2 quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua

Psalms 89:46

46 usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua

Psalms 90:11

11 quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam

Isaiah 53:4-6

4 vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum 5 ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostrae super eum et livore eius sanati sumus 6 omnes nos quasi oves erravimus unusquisque in viam suam declinavit et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum

Daniel 9:26

26 et post ebdomades sexaginta duas occidetur christus et non erit eius et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo et finis eius vastitas et post finem belli statuta desolatio

Romans 8:32

32 qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit

Galatians 3:13

13 Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno

Revelation 6:17

17 quoniam venit dies magnus irae ipsorum et quis poterit stare

Job 16:12-13

12 ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum 13 circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea

Job 30:14-15

14 quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt 15 redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea

Psalms 22:16

16 circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos

Psalms 69:1-2

1 infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me 2 laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum

Psalms 116:3

3 circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi

Psalms 118:10-12

10 omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas 11 circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas 12 circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas

Psalms 124:4

4 forsitan aquae circumdedissent nos

Lamentations 3:5-7

5 BETH aedificavit in gyro meo et circumdedit me felle et labore 6 BETH in tenebrosis conlocavit me quasi mortuos sempiternos 7 GIMEL circumaedificavit adversum me ut non egrediar adgravavit conpedem meam

Matthew 27:39-44

39 praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua 40 et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce 41 similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes 42 alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei 43 confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum 44 id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei

Job 19:12-15

12 simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum 13 fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me 14 dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei 15 inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum

Psalms 38:11

11 cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt

Psalms 88:8

8 longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.