Romans 2:25 Cross References - Vulgate

25 circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est

Deuteronomy 30:6

6 circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et possis vivere

Jeremiah 4:4

4 circumcidimini Domino et auferte praeputia cordium vestrorum vir Iuda et habitatores Hierusalem ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam cogitationum vestrarum

Jeremiah 9:25-26

25 ecce dies veniunt dicit Dominus et visitabo super omnem qui circumcisum habet praeputium 26 super Aegyptum et super Iudam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes qui adtonsi sunt in comam habitantes in deserto quia omnes gentes habent praeputium omnis autem domus Israhel incircumcisi sunt corde

Acts 7:51

51 dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos

Romans 2:23

23 qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras

Romans 2:28-3:2

28 non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio

Romans 4:11-12

11 et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio ut sit pater omnium credentium per praeputium ut reputetur et illis ad iustitiam 12 et sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione sed et his qui sectantur vestigia quae est in praeputio fidei patris nostri Abrahae

Galatians 5:3-6

3 testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae 4 evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis 5 nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus 6 nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur

Galatians 6:15

15 in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura

Ephesians 2:11-12

11 propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta 12 quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.