Romans 3:11 Cross References - Vulgate

11 non est intellegens non est requirens Deum

Job 21:15-16

15 quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum 16 verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me

Psalms 14:2-4

2 corrupti sunt et abominabiles facti sunt studiose non est qui faciat bonum 3 Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum 4 omnes recesserunt simul conglutinati sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum

Psalms 53:2

2 Deus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum

Psalms 53:4

4 numquid non cognoverunt qui operantur iniquitatem qui comedunt populum meum ut cibum panis

Psalms 94:8

8 intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite

Proverbs 1:7

7 timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt

Proverbs 1:22

22 usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam

Proverbs 1:29-30

29 eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint 30 nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae

Isaiah 9:13

13 et populus non est reversus ad percutientem se et Dominum exercituum non inquisierunt

Isaiah 27:11

11 in siccitate messis illius conterentur mulieres venientes et docentes eam non est enim populus sapiens propterea non miserebitur eius qui fecit eum et qui formavit eum non parcet ei

Isaiah 31:1

1 vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis quia multae sunt et super equitibus quia praevalidi nimis et non sunt confisi super Sanctum Israhel et Dominum non requisierunt

Isaiah 55:6

6 quaerite Dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope est

Isaiah 65:1

1 quaesierunt me qui ante non interrogabant invenerunt qui non quaesierunt me dixi ecce ego ecce ego ad gentem quae non vocabat nomen meum

Jeremiah 4:22

22 quia stultus populus meus me non cognovit filii insipientes sunt et vecordes sapientes sunt ut faciant mala bene autem facere nescierunt

Hosea 4:6

6 conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego

Hosea 7:10

10 et humiliabitur superbia Israhel in facie eius nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his

Matthew 13:13-14

13 ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt 14 et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis

Matthew 13:19

19 omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est

Romans 1:22

22 dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt

Romans 1:28

28 et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt

Romans 8:7

7 quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest

Titus 3:3

3 eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem

1 John 5:20

20 et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.