Romans 7:3 Cross References - Vulgate

3 igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro

Exodus 20:14

14 non moechaberis

Leviticus 20:10

10 si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui morte moriantur et moechus et adultera

Numbers 5:13-31

13 dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro 14 si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur 15 adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae hordiaciae non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium 16 offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino 17 adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam 18 cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiae ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit 19 adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquae istae amarissimae in quas maledicta congessi 20 sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero 21 his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur 22 ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen 23 scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit 24 et dabit ei bibere quas cum exhauserit 25 tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius 26 pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas 27 quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquae maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo 28 quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos 29 ista est lex zelotypiae si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit 30 maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt 31 maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam

Deuteronomy 22:22-24

22 si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id est adulter et adultera et auferes malum de Israhel 23 si puellam virginem desponderit vir et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum illa 24 educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tui

Ruth 2:13

13 quae ait inveni gratiam ante oculos tuos domine mi qui consolatus es me et locutus es ad cor ancillae tuae quae non sum similis unius puellarum tuarum

1 Samuel 25:39-42

39 quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus Dominus qui iudicavit causam obprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius misit ergo David et locutus est ad Abigail ut sumeret eam sibi in uxorem 40 et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum et locuti sunt ad eam dicentes David misit nos ad te ut accipiat te sibi in uxorem 41 quae consurgens adoravit prona in terram et ait ecce famula tua sit in ancillam ut lavet pedes servorum domini mei 42 et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum et quinque puellae ierunt cum ea pedisequae eius et secuta est nuntios David et facta est illi uxor

Matthew 5:32

32 ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat

Mark 10:6-12

6 ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus 7 propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam 8 et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro 9 quod ergo Deus iunxit homo non separet 10 et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum 11 et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam 12 et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur

John 8:3-5

3 adducunt autem scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio 4 et dixerunt ei magister haec mulier modo deprehensa est in adulterio 5 in lege autem Moses mandavit nobis huiusmodi lapidare tu ergo quid dicis

1 Timothy 5:11-14

11 adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt 12 habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt 13 simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet 14 volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.