Titus Cross References - Vulgate

1 Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est 2 in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia 3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei 4 Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro 5 huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui 6 si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos 7 oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum 8 sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem 9 amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere 10 sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt 11 quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia 12 dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri 13 testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide 14 non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate 15 omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia 16 confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi

1 Chronicles 6:49

49 Aaron vero et filii eius adolebant incensum super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum et ut precarentur pro Israhel iuxta omnia quae praecepit Moses servus Dei

John 10:26-27

26 sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis 27 oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me

Acts 13:48

48 audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam

Romans 1:1

1 Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei

2 Corinthians 1:1

1 Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei et Timotheus frater ecclesiae Dei quae est Corinthi cum sanctis omnibus qui sunt in universa Achaia

Ephesians 2:8

8 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est

Philippians 1:1

1 Paulus et Timotheus servi Iesu Christi omnibus sanctis in Christo Iesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis

Colossians 2:2

2 ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu

2 Thessalonians 2:13-14

13 nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis 14 ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi

1 Timothy 1:4-5

4 neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide 5 finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta

1 Timothy 2:4

4 qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire

1 Timothy 3:16

16 et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria

1 Timothy 6:3

3 si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae

2 Timothy 2:23

23 stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites

2 Timothy 2:25

25 cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem

Titus 2:11-12

11 apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus 12 erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo

2 Peter 1:3

3 quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et pietatem donata est per cognitionem eius qui vocavit nos propria gloria et virtute

2 Peter 3:11

11 cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus

1 John 2:23

23 omnis qui negat Filium nec Patrem habet qui confitetur Filium et Patrem habet

Numbers 23:19

19 non est Deus quasi homo ut mentiatur nec ut filius hominis ut mutetur dixit ergo et non faciet locutus est et non implebit

1 Samuel 15:29

29 porro Triumphator in Israhel non parcet et paenitudine non flectetur neque enim homo est ut agat paenitentiam

Proverbs 8:23-31

23 ab aeterno ordita sum et ex antiquis antequam terra fieret 24 necdum erant abyssi et ego iam concepta eram necdum fontes aquarum eruperant 25 necdum montes gravi mole constiterant ante colles ego parturiebar 26 adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae 27 quando praeparabat caelos aderam quando certa lege et gyro vallabat abyssos 28 quando aethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum 29 quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terrae 30 cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore 31 ludens in orbe terrarum et deliciae meae esse cum filiis hominum

Matthew 25:34

34 tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi

Matthew 25:46

46 et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam

Mark 10:17

17 et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam

Mark 10:30

30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam

John 3:15-16

15 ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam 16 sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam

John 5:39

39 scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me

John 6:54

54 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die

John 6:68

68 respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes

John 10:28

28 et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea

John 17:2

2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam

John 17:24

24 Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundi

Acts 15:18

18 notum a saeculo est Domino opus suum

Romans 1:2

2 quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis

Romans 2:7

7 his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam

Romans 5:2

2 per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei

Romans 5:4

4 patientia autem probationem probatio vero spem

Romans 5:21

21 ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum

Romans 6:23

23 stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro

Romans 16:25

25 ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti

Colossians 1:27

27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae

1 Thessalonians 2:15

15 qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur

1 Thessalonians 5:8

8 nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis

1 Timothy 6:12

12 certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus

1 Timothy 6:19

19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam

2 Timothy 1:1

1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu

2 Timothy 1:9

9 qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia

2 Timothy 2:10

10 ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti

2 Timothy 2:13

13 si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest

2 Timothy 2:15

15 sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis

Titus 2:7

7 in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem

Titus 2:13

13 expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi

Titus 3:7

7 ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae

Hebrews 6:17-18

17 in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum 18 ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem

1 Peter 1:3-4

3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis 4 in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et inmarcescibilem conservatam in caelis in vobis

1 Peter 1:20-23

20 praecogniti quidem ante constitutionem mundi manifestati autem novissimis temporibus propter vos 21 qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo 22 animas vestras castificantes in oboedientia caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius 23 renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis

1 John 2:25

25 et haec est repromissio quam ipse pollicitus est nobis vitam aeternam

1 John 3:2-3

2 carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est 3 et omnis qui habet spem hanc in eo sanctificat se sicut et ille sanctus est

1 John 5:11-13

11 et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius est 12 qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habet 13 haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam qui creditis in nomine Filii Dei

1 John 5:20

20 et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna

Jude 1:21

21 ipsos vos in dilectione Dei servate

Revelation 13:8

8 et adorabunt eum omnes qui inhabitant terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae agni qui occisus est ab origine mundi

Revelation 17:8

8 bestiam quam vidisti fuit et non est et ascensura est de abysso et in interitum ibit et mirabuntur inhabitantes terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi videntes bestiam quia erat et non est

Isaiah 12:2

2 ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem

Isaiah 45:15

15 vere tu es Deus absconditus Deus Israhel salvator

Isaiah 45:21

21 adnuntiate et venite et consiliamini simul quis auditum fecit hoc ab initio ex tunc praedixit illud numquid non ego Dominus et non est ultra Deus absque me Deus iustus et salvans non est praeter me

Daniel 8:23

23 et post regnum eorum cum creverint iniquitates consurget rex inpudens facie et intellegens propositiones

Daniel 9:24-10:1

24 septuaginta ebdomades adbreviatae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam ut consummetur praevaricatio et finem accipiat peccatum et deleatur iniquitas et adducatur iustitia sempiterna et impleatur visio et prophetes et unguatur sanctus sanctorum

Daniel 11:27

27 duorum quoque regum cor erit ut malefaciant et ad mensam unam mendacium loquentur et non proficient quia adhuc finis in aliud tempus

Habakkuk 2:3

3 quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non mentietur si moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et non tardabit

Mark 13:10

10 et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium

Mark 16:15

15 et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae

Luke 1:47

47 et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo

Acts 10:36

36 verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum hic est omnium Dominus

Acts 17:26

26 fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum

Romans 5:6

6 ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est

Romans 10:14-15

14 quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante 15 quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona

Romans 15:19

19 in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi

Romans 16:26

26 quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito

1 Corinthians 9:17

17 si enim volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus dispensatio mihi credita est

Galatians 4:4

4 at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege

Ephesians 1:10

10 in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso

Ephesians 2:17

17 et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope

Ephesians 3:5-8

5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu 6 esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium 7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius 8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi

Philippians 1:13

13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris omnibus

Colossians 1:6

6 quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate

Colossians 1:23

23 si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister

1 Thessalonians 2:4

4 sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra

1 Timothy 1:1

1 Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae

1 Timothy 1:11

11 quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi

1 Timothy 2:3

3 hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo

1 Timothy 2:5-7

5 unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus 6 qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis 7 in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate

1 Timothy 4:10

10 in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium

2 Timothy 1:10-11

10 manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium 11 in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium

Titus 2:10

10 non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus

Titus 3:4-6

4 cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei 5 non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti 6 quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum

Revelation 14:16

16 et misit qui sedebat supra nubem falcem suam in terram et messa est terra

Luke 2:11

11 quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David

John 4:42

42 et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi

Romans 1:7

7 omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

Romans 1:12

12 id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam

2 Corinthians 2:13

13 non habui requiem spiritui meo eo quod non invenerim Titum fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam

2 Corinthians 4:13

13 habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur

2 Corinthians 7:6

6 sed qui consolatur humiles consolatus est nos Deus in adventu Titi

2 Corinthians 7:13-14

13 ideo consolati sumus in consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis 14 et si quid apud illum de vobis gloriatus sum non sum confusus sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus ita et gloriatio nostra quae fuit ad Titum veritas facta est

2 Corinthians 8:6

6 ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit ita et perficiat in vos etiam gratiam istam

2 Corinthians 8:16

16 gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi

2 Corinthians 8:23

23 sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi

2 Corinthians 12:18

18 rogavi Titum et misi cum illo fratrem numquid Titus vos circumvenit nonne eodem spiritu ambulavimus nonne hisdem vestigiis

Galatians 2:3

3 sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis conpulsus est circumcidi

Ephesians 1:2

2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

Colossians 1:2

2 his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro

1 Timothy 1:1-2

1 Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae 2 Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro

2 Timothy 1:2

2 Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro 3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei

2 Peter 1:1

1 Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his qui coaequalem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi

2 Peter 1:11

11 sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi

2 Peter 2:20

20 si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus

2 Peter 3:2

2 ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et salvatoris

2 Peter 3:18

18 crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis amen

1 John 5:14

14 et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius audit nos

Jude 1:3

3 carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditae sanctis fidei

1 Chronicles 6:32

32 et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec aedificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio

Ecclesiastes 12:9

9 cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et enarravit quae fecerit et investigans conposuit parabolas multas

Isaiah 44:7

7 quis similis mei vocet et adnuntiet et ordinem exponat mihi ex quo constitui populum antiquum ventura et quae futura sunt adnuntient eis

Acts 2:11

11 Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei

Acts 11:30

30 quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli

Acts 14:23

23 et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem crediderunt

Acts 27:7

7 et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretae secundum Salmonem

Acts 27:12

12 et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent devenientes Phoenice hiemare portum Cretae respicientem ad africum et ad chorum

Acts 27:21

21 et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam

1 Corinthians 11:34

34 si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam

1 Corinthians 14:40

40 omnia autem honeste et secundum ordinem fiant

Colossians 2:5

5 nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae

1 Timothy 1:3

3 sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent

2 Timothy 2:2

2 et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere

Genesis 18:19

19 scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum

Leviticus 21:7

7 scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quae repudiata est a marito quia consecratus est Deo suo

Leviticus 21:14

14 viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet sed puellam de populo suo

1 Samuel 2:11

11 et abiit Helcana Ramatha in domum suam puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis

1 Samuel 2:22

22 Heli autem erat senex valde et audivit omnia quae faciebant filii sui universo Israheli et quomodo dormiebant cum mulieribus quae observabant ad ostium tabernaculi

1 Samuel 2:29-30

29 quare calce abicitis victimam meam et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo et magis honorasti filios tuos quam me ut comederetis primitias omnis sacrificii Israhel populi mei 30 propterea ait Dominus Deus Israhel loquens locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles

1 Samuel 3:12-13

12 in die illo suscitabo adversum Heli omnia quae locutus sum super domum eius incipiam et conplebo 13 praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in aeternum propter iniquitatem eo quod noverat indigne agere filios suos et non corripuit eos

Proverbs 28:7

7 qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum

Ezekiel 44:22

22 et viduam et repudiatam non accipient uxores sed virgines de semine domus Israhel sed et viduam quae fuerit vidua a sacerdote accipient

Malachi 2:15

15 nonne unus fecit et residuum spiritus eius est et quid unus quaerit nisi semen Dei custodite ergo spiritum vestrum et uxorem adulescentiae tuae noli despicere

Luke 1:5

5 fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth

Ephesians 5:18

18 et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu

1 Thessalonians 5:14

14 rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes

1 Timothy 3:2-7

2 oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem 3 non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum 4 suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate 5 si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit 6 non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli 7 oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli

1 Timothy 3:12

12 diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus

Titus 1:6-8

6 si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos 7 oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum 8 sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem

Titus 1:10

10 sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt

Genesis 49:6

6 in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum

Leviticus 10:9

9 vinum et omne quod inebriare potest non bibetis tu et filii tui quando intratis tabernaculum testimonii ne moriamini quia praeceptum est sempiternum in generationes vestras

Proverbs 14:17

17 inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est

Proverbs 15:18

18 vir iracundus provocat rixas qui patiens est mitigat suscitatas

Proverbs 16:32

32 melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium

Proverbs 31:4-5

4 noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas 5 ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis

Ecclesiastes 7:9

9 ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit

Isaiah 28:7

7 verum hii quoque prae vino nescierunt et prae ebrietate erraverunt sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate absorti sunt a vino erraverunt in ebrietate nescierunt videntem ignoraverunt iudicium

Isaiah 56:10-12

10 speculatores eius caeci omnes nescierunt universi canes muti non valentes latrare videntes vana dormientes et amantes somnia 11 et canes inpudentissimi nescierunt saturitatem ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam omnes in viam suam declinaverunt unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum 12 venite sumamus vinum et impleamur ebrietate et erit sicut hodie sic et cras et multo amplius

Ezekiel 44:21

21 et vinum non bibet omnis sacerdos quando ingressurus est atrium interius

Matthew 24:45

45 quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore

Luke 12:42

42 dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuram

1 Corinthians 4:1-2

1 sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei 2 hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur

1 Timothy 3:1-13

1 fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat 2 oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem 3 non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum 4 suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate 5 si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit 6 non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli 7 oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli 8 diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes 9 habentes mysterium fidei in conscientia pura 10 et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes 11 mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus 12 diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus 13 qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu

2 Timothy 2:24-25

24 servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem 25 cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem

Titus 1:5

5 huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui

Titus 2:3

3 anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes

James 1:19-20

19 scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram 20 ira enim viri iustitiam Dei non operatur

1 Peter 4:10

10 unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei

1 Peter 5:2

2 pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie

2 Peter 2:10

10 magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantes

1 Samuel 18:1

1 et factum est cum conplesset loqui ad Saul anima Ionathan conligata est animae David et dilexit eum Ionathan quasi animam suam

1 Kings 5:1

1 misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius quia amicus fuerat Hiram David omni tempore

1 Kings 5:7

7 cum ergo audisset Hiram verba Salomonis laetatus est valde et ait benedictus Dominus hodie qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum

Psalms 16:3

3 dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te

Amos 5:15

15 odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph

2 Corinthians 6:4-8

4 sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis 5 in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis in ieiuniis 6 in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta 7 in verbo veritatis in virtute Dei per arma iustitiae a dextris et sinistris 8 per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam ut seductores et veraces sicut qui ignoti et cogniti

1 Thessalonians 2:10

10 vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus

1 Timothy 3:2

2 oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem

1 Timothy 4:12

12 nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate

1 Timothy 6:11

11 tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem

2 Timothy 2:22

22 iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro

2 Timothy 3:3

3 sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate

1 John 3:14

14 nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte

1 John 5:1

1 omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo

Job 2:3

3 et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra

Job 27:6

6 iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea

Proverbs 23:23

23 veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam

Acts 18:28

28 vehementer enim Iudaeos revincebat publice ostendens per scripturas esse Christum Iesum

1 Corinthians 14:24

24 si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus

1 Thessalonians 5:21

21 omnia autem probate quod bonum est tenete

2 Thessalonians 2:15

15 itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram

1 Timothy 1:10

10 fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur

1 Timothy 1:15

15 fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum

1 Timothy 1:19

19 habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt

1 Timothy 4:9

9 fidelis sermo et omni acceptione dignus

2 Timothy 1:13

13 formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu

2 Timothy 4:3

3 erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus

Titus 1:11

11 quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia

Titus 2:1

1 tu autem loquere quae decet sanam doctrinam

Titus 2:7-8

7 in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem 8 verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis

Revelation 2:25

25 tamen id quod habetis tenete donec veniam

Revelation 3:3

3 in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris et serva et paenitentiam age si ergo non vigilaveris veniam tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te

Revelation 3:11

11 venio cito tene quod habes ut nemo accipiat coronam tuam

Acts 11:2

2 cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione

Acts 15:1

1 et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri

Acts 15:24

24 quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus

Acts 20:29

29 ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi

Romans 16:17-18

17 rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis 18 huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium

2 Corinthians 11:12-15

12 quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos 13 nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi 14 et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis 15 non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum

Galatians 1:6-8

6 miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium 7 quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi 8 sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit

Galatians 2:4

4 sed propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Iesu ut nos in servitutem redigerent

Galatians 3:1

1 o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixus

Galatians 4:17-21

17 aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemulemini 18 bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos 19 filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis 20 vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis 21 dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis

Galatians 5:1-4

1 state et nolite iterum iugo servitutis contineri 2 ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit 3 testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae 4 evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis

Ephesians 4:14

14 ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris

Philippians 3:2-3

2 videte canes videte malos operarios videte concisionem 3 nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes

2 Thessalonians 2:10-12

10 et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent 11 ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio 12 ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati

1 Timothy 1:4

4 neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide

1 Timothy 1:6

6 a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium

1 Timothy 6:3-5

3 si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae 4 superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae 5 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem

2 Timothy 3:13

13 mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes

2 Timothy 4:4

4 et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur

James 1:26

26 si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio

2 Peter 2:1-2

1 fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem 2 et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabitur

1 John 2:18

18 filioli novissima hora est et sicut audistis quia antichristus venit nunc antichristi multi facti sunt unde scimus quoniam novissima hora est

1 John 4:1

1 carissimi nolite omni spiritui credere sed probate spiritus si ex Deo sint quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum

Revelation 2:6

6 sed hoc habes quia odisti facta Nicolaitarum quae et ego odi

Revelation 2:14

14 sed habeo adversus te pauca quia habes illic tenentes doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israhel edere et fornicari

Psalms 63:11

11 victori canticum David audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam

Psalms 107:42

42 et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias

Isaiah 56:10-11

10 speculatores eius caeci omnes nescierunt universi canes muti non valentes latrare videntes vana dormientes et amantes somnia 11 et canes inpudentissimi nescierunt saturitatem ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam omnes in viam suam declinaverunt unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum

Jeremiah 8:10

10 propterea dabo mulieres eorum exteris agros eorum heredibus quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium

Ezekiel 13:19

19 et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmen panis ut interficerent animas quae non moriuntur et vivificarent animas quae non vivunt mentientes populo meo credenti mendaciis

Ezekiel 16:63

63 ut recorderis et confundaris et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua cum placatus fuero tibi in omnibus quae fecisti ait Dominus Deus

Micah 3:5

5 haec dicit Dominus super prophetas qui seducunt populum meum qui mordent dentibus suis et praedicant pacem et si quis non dederit in ore eorum quippiam sanctificant super eum proelium

Micah 3:11

11 principes eius in muneribus iudicabant et sacerdotes eius in mercede docebant et prophetae eius in pecunia divinabant et super Dominum requiescebant dicentes numquid non Dominus in medio nostrum non venient super nos mala

Matthew 23:13

13 vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare

Luke 20:40

40 et amplius non audebant eum quicquam interrogare

John 10:12

12 mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves

Romans 3:19

19 scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo

2 Corinthians 11:10

10 est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae

1 Timothy 6:5

5 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem

2 Timothy 3:6

6 ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis

Titus 1:7

7 oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum

Titus 1:9

9 amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere

Titus 3:10

10 hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita

2 Peter 2:1-3

1 fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem 2 et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabitur 3 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat

Acts 17:28

28 in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumus

Romans 16:18

18 huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium

1 Timothy 4:2

2 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam

2 Peter 2:12

12 hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua et peribunt

2 Peter 2:15

15 derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit

Jude 1:8-13

8 similiter et hii carnem quidem maculant dominationem autem spernunt maiestates autem blasphemant 9 cum Michahel archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Mosi corpore non est ausus iudicium inferre blasphemiae sed dixit imperet tibi Dominus 10 hii autem quaecumque quidem ignorant blasphemant quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpuntur 11 vae illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt 12 hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae 13 fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum in aeternum servata est

Leviticus 19:17

17 ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum

Psalms 119:80

80 fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar

Psalms 141:5

5 ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum

Proverbs 27:5

5 melior est manifesta correptio quam amor absconditus

2 Corinthians 7:8-12

8 quoniam et si contristavi vos in epistula non me paenitet et si paeniteret videns quod epistula illa et si ad horam vos contristavit 9 nunc gaudeo non quia contristati estis sed quia contristati estis ad paenitentiam contristati enim estis secundum Deum ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis 10 quae enim secundum Deum tristitia est paenitentiam in salutem stabilem operatur saeculi autem tristitia mortem operatur 11 ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos quantam in vobis operatur sollicitudinem sed defensionem sed indignationem sed timorem sed desiderium sed aemulationem sed vindictam in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio 12 igitur et si scripsi vobis non propter eum qui fecit iniuriam nec propter eum qui passus est sed ad manifestandam sollicitudinem nostram quam pro vobis habemus ad vos coram Deo

2 Corinthians 13:10

10 ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem

1 Timothy 4:6

6 haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es

1 Timothy 5:20

20 peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant

2 Timothy 4:2

2 praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina

Titus 2:2

2 senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia

Titus 2:15

15 haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat

Isaiah 29:13

13 et dixit Dominus eo quod adpropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me cor autem eius longe est a me et timuerunt me mandato hominum et doctrinis

Matthew 15:9

9 sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum

Mark 7:7

7 in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum

Galatians 4:9

9 nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis

Colossians 2:22

22 quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum

1 Timothy 1:4-7

4 neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide 5 finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta 6 a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium 7 volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant

Hebrews 12:25

25 videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur

2 Peter 2:22

22 contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti

Proverbs 21:4

4 exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum

Haggai 2:13

13 et dixit Aggeus si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his numquid contaminabitur et responderunt sacerdotes et dixerunt contaminabitur

Zechariah 7:5-6

5 loquere ad omnem populum terrae et ad sacerdotes dicens cum ieiunaretis et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos numquid ieiunium ieiunastis mihi 6 et cum comedistis et cum bibistis numquid non vobis comedistis et vobismet ipsis bibistis

Matthew 15:18

18 quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem

Luke 11:39-41

39 et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate 40 stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit 41 verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis

Acts 10:15

15 et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu commune dixeris

Romans 14:14

14 scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est

Romans 14:20

20 noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat

Romans 14:23

23 qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est

1 Corinthians 6:12-13

12 omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate 13 esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori

1 Corinthians 8:7

7 sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur

1 Corinthians 10:23

23 omnia licent sed non omnia aedificant

1 Corinthians 10:25

25 omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam

1 Corinthians 10:31

31 sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite

1 Corinthians 11:27-29

27 itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini 28 probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat 29 qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus

1 Timothy 4:3-4

3 prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem 4 quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur

Hebrews 9:14

14 quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi

Hebrews 10:22

22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda

Numbers 24:16

16 dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculos

1 Samuel 15:22

22 et ait Samuhel numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut oboediatur voci Domini melior est enim oboedientia quam victimae et auscultare magis quam offerre adipem arietum

1 Samuel 15:24

24 dixitque Saul ad Samuhel peccavi quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et oboediens voci eorum

Job 15:16

16 quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem

Isaiah 48:1

1 audite hoc domus Iacob qui vocamini nomine Israhel et de aquis Iuda existis qui iuratis in nomine Domini et Dei Israhel recordamini non in veritate neque in iustitia

Isaiah 58:2

2 me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt quasi gens quae iustitiam fecerit et quae iudicium Dei sui non reliquerit rogant me iudicia iustitiae adpropinquare Deo volunt

Jeremiah 6:30

30 argentum reprobum vocate eos quia Dominus proiecit illos

Ezekiel 33:31

31 et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus et sedent coram te populus meus et audiunt sermones tuos et non faciunt eos quia in canticum oris sui vertunt illos et avaritiam suam sequitur cor eorum

Hosea 8:2-3

2 me invocabunt Deus meus cognovimus te Israhel 3 proiecit Israhel bonum inimicus persequetur eum

Romans 1:28

28 et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt

Romans 2:18-24

18 et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem 19 confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt 20 eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege 21 qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris 22 qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis 23 qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras 24 nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est

Ephesians 5:6

6 nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae

1 Timothy 1:9

9 sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis

1 Timothy 5:8

8 si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior

2 Timothy 3:5-8

5 habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita 6 ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis 7 semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes 8 quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem

1 John 2:4

4 qui dicit se nosse eum et mandata eius non custodit mendax est in hoc veritas non est

Jude 1:4

4 subintroierunt enim quidam homines qui olim praescripti sunt in hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes

Revelation 21:8

8 timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda

Revelation 21:27

27 nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitae agni

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.