Zechariah 8:4 Cross References - Vulgate

4 haec dicit Dominus exercituum adhuc habitabunt senes et anus in plateis Hierusalem et viri baculus in manu eius prae multitudine dierum

1 Samuel 2:31

31 ecce dies veniunt et praecidam brachium tuum et brachium domus patris tui ut non sit senex in domo tua

Job 5:26

26 ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo

Job 42:17

17 et mortuus est senex et plenus dierum

Isaiah 65:20-22

20 non erit ibi amplius infans dierum et senex qui non impleat dies suos quoniam puer centum annorum morietur et peccator centum annorum maledictus erit 21 et aedificabunt domos et habitabunt et plantabunt vineas et comedent fructum earum 22 non aedificabunt et alius habitabit non plantabunt et alius comedet secundum dies enim ligni erunt dies populi mei et opera manuum eorum inveterabunt

Lamentations 2:20-22

20 RES vide Domine et considera quem vindemiaveris ita ergone comedent mulieres fructum suum parvulos ad mensuram palmae si occidetur in sanctuario Domini sacerdos et propheta 21 SEN iacuerunt in terra foris puer et senex virgines meae et iuvenes mei ceciderunt in gladio interfecisti in die furoris tui percussisti nec misertus es 22 THAU vocasti quasi ad diem sollemnem qui terrerent me de circuitu et non fuit in die furoris Domini qui effugeret et relinqueretur quos educavi et enutrivi inimicus meus consumpsit eos

Lamentations 5:11-15

11 mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda 12 principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt 13 adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt 14 senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium 15 defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster

Hebrews 12:22

22 sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.