Bible verses about "burden" | Clementine_Vulgate
Psalms 145:14
Jeremiah 23:36
36 Et onus Domini ultra non memorabitur: quia onus erit unicuique sermo suus, et pervertistis verba Dei viventis, Domini exercituum, Dei nostri.
John 7:17
17 { Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.}
1 Peter 3:18
18 Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.
Hebrews 12:1
1 Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen:
Matthew 23:1-39
1 Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,
2 { dicens: Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi.}
3 { Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt.}
4 { Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere.}
5 { Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.}
6 { Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis,}
7 { et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.}
8 { Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.}
9 { Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim pater vester qui in cælis est.}
10 { Nec vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus.}
11 { Qui major est vestrum, erit minister vester.}
12 { Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur.}
13 { Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare.}
14 { Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes! propter hoc amplius accipietis judicium.}
15 { Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos.}
16 { Væ vobis duces cæci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est: qui autem juraverit in auro templi, debet.}
17 { Stulti et cæci: quid enim majus est? aurum, an templum, quod sanctificat aurum?}
18 { Et quicumque juraverit in altari, nihil est: quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.}
19 { Cæci: quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum?}
20 { Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt.}
21 { Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso:}
22 { et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.}
23 { Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem! hæc oportuit facere, et illa non omittere.}
24 { Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.}
25 { Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis; intus autem pleni estis rapina et immunditia!}
26 { Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.}
27 { Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia!}
28 { Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.}
29 { Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum,}
30 { et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum!}
31 { itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.}
32 { Et vos implete mensuram patrum vestrorum.}
33 { Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ?}
34 { Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem:}
35 { ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.}
36 { Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam.}
37 { Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?}
38 { Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.}
39 { Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini.}
John 16:33
33 { Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.}
Acts 20:35
35 { Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu: quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere.}
1 Peter 5:6-7
1 Corinthians 10:13
13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.
Galatians 6:2
2 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.