Bible verses about "elderly" | Clementine_Vulgate

Isaiah 40:28-31

28 Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ: non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus. 29 Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat. 30 Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent; 31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ: current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.]

Proverbs 20:29

29 Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.

Exodus 20:12

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

Psalms 71:9

9 Coram illo procident Æthiopes, et inimici ejus terram lingent.

Leviticus 19:32

32 Coram cano capite consurge, et honora personam senis: et time Dominum Deum tuum. Ego sum Dominus.

Proverbs 23:22

22 Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua.

1 Timothy 5:1-2

1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem: juvenes, ut fratres: 2 anus, ut matres: juvenculas, ut sorores in omni castitate:

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.