17 de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.
Bible verses about "eternity" | Clementine_Vulgate
Genesis 2:17
Psalms 102:25-27
Psalms 72:17
17 donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.
Psalms 119:142
Jeremiah 10:10
10 Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus.
Jeremiah 32:27
27 [Ecce ego Dominus Deus universæ carnis: numquid mihi difficile erit omne verbum?
Mark 9:43-48
43 { ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.}
44 { Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis,}
45 { ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.}
46 { Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,}
47 { ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.}
48 { Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.}
Matthew 13:43
43 { Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.}
John 1:12
12 Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus:
John 3:16
16 { Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.}
2 Corinthians 5:17
17 Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova.
Jude 1:6
6 angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei, vinculis æternis sub caligine reservavit.
Isaiah 57:15
15 Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus: in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum.
John 14:2-3
Philippians 1:23
23 Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu,
Galatians 6:8
8 Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.
Matthew 25:46
46 { Et ibunt hi in supplicium æternum: justi autem in vitam æternam.}
John 17:3
3 { Hæc est autem vita æterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.}
John 6:50-71
50 { Hic est panis de cælo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.}
51 { Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi. (6:52) Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.}
52 (6:53) Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?
53 { (6:54) Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.}
54 { (6:55) Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die.}
55 { (6:56) Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus;}
56 { (6:57) qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.}
57 { (6:58) Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me.}
58 { (6:59) Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.}
59 (6:60) Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum.
60 (6:61) Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?
61 { (6:62) Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalizat?}
62 { (6:63) si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius?}
63 { (6:64) Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quidquam: verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.}
64 { (6:65) Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.}
65 { (6:66) Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.}
66 (6:67) Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro: et jam non cum illo ambulabant.
67 { (6:68) Dixit ergo Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire?}
68 (6:69) Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes:
69 (6:70) et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.
70 { (6:71) Respondit eis Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est?}
71 (6:72) Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.
2 Thessalonians 1:9
9 qui pœnas dabunt in interitu æternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus:
Hebrews 9:27
27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium:
Romans 6:23
23 Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.
Psalms 90:2
2 Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum.
Ecclesiastes 3:11
11 Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.
John 5:24
24 { Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.}