6 Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum: quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te.
Bible verses about "fear" | Clementine_Vulgate
Deuteronomy 31:6
Isaiah 43:1-3
1 [Et nunc hæc dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israël: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo: meus es tu.
2 Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te.
3 Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israël, salvator tuus, dedi propitiationem tuam Ægyptum, Æthopiam, et Saba, pro te.
Romans 8:15
15 Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater).
Romans 8:38-39
Joshua 1:9
9 Ecce præcipio tibi: confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere: quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris.
Psalms 56:3-4
Proverbs 29:25
25 Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur.
Philippians 4:6
6 Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum.
Psalms 23:1-6
1 [Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
2 Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina præparavit eum.
3 Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus?
4 Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo:
5 hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.
6 Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob.
Psalms 34:4
4 Confundantur et revereantur quærentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.
1 John 4:18
18 Timor non est in caritate: sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor pœnam habet: qui autem timet, non est perfectus in caritate.
Isaiah 41:10
10 Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus: confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei.
2 Timothy 1:7
7 Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.