Bible verses about "knowledge" | Clementine_Vulgate
Psalms 119:66
Proverbs 2:1-22
1 [Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te:
2 ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.
3 Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ;
4 si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam:
5 tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies,
6 quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia.
7 Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter,
8 servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens.
9 Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam.]
10 [Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit,
11 consilium custodiet te, et prudentia servabit te:
12 ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur;
13 qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas;
14 qui lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis;
15 quorum viæ perversæ sunt, et infames gressus eorum.
16 Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos,
17 et relinquit ducem pubertatis suæ,
18 et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius.
19 Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ.
20 Ut ambules in via bona, et calles justorum custodias:
21 qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea;
22 impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.]
Hosea 4:6
6 Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.
1 Corinthians 12:8
8 Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ: alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum:
Proverbs 15:14
14 Cor sapientis quærit doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia.
Proverbs 3:1-35
1 [Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat:
2 longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem, apponent tibi.
3 Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui:
4 et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus.
5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.
6 In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.
7 Ne sis sapiens apud temetipsum; time Deum, et recede a malo:
8 sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum.
9 Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei:
10 et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.]
11 [Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis:
12 quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.
13 Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.
14 Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus.
15 Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari.
16 Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria.
17 Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ.
18 Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus.
19 Dominus sapientia fundavit terram; stabilivit cælos prudentia.
20 Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.]
21 [Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium,
22 et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis.
23 Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget.
24 Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus.
25 Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.
26 Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris.]
27 [Noli prohibere benefacere eum qui potest: si vales, et ipse benefac.
28 Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere: cras dabo tibi: cum statim possis dare.
29 Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam.
30 Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit.
31 Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus:
32 quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus.
33 Egestas a Domino in domo impii; habitacula autem justorum benedicentur.
34 Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam.
35 Gloriam sapientes possidebunt; stultorum exaltatio ignominia.]
Proverbs 12:1
1 [Qui diligit disciplinam diligit scientiam; qui autem odit increpationes insipiens est.
Proverbs 24:5
5 Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus:
Proverbs 8:10
10 Accipite disciplinam meam, et non pecuniam; doctrinam magis quam aurum eligite:
Hosea 4:6-7
Proverbs 1:7
7 Timor Domini principium sapientiæ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.]
Proverbs 2:10
10 [Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit,
Proverbs 18:15
15 Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam.]