Bible verses about "moon" | Clementine_Vulgate

Genesis 37:9

9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.

Genesis 1:1-31

1 In principio creavit Deus cælum et terram. 2 Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas. 3 Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux. 4 Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris. 5 Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus. 6 Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis. 7 Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita. 8 Vocavitque Deus firmamentum, Cælum: et factum est vespere et mane, dies secundus. 9 Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita. 10 Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. 11 Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita. 12 Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. 13 Et factum est vespere et mane, dies tertius. 14 Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos: 15 ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita. 16 Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut præesset diei: et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas. 17 Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram, 18 et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. 19 Et factum est vespere et mane, dies quartus. 20 Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli. 21 Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum. 22 Benedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram. 23 Et factum est vespere et mane, dies quintus. 24 Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita. 25 Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum, 26 et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra. 27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos. 28 Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram. 29 Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam: 30 et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita. 31 Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.

Joshua 10:13

13 Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis.] Nonne scriptum est hoc in libro justorum? Stetit itaque sol in medio cæli, et non festinavit occumbere spatio unius diei.

2 Kings 4:23

23 Qui ait illi: Quam ob causam vadis ad eum? hodie non sunt calendæ, neque sabbatum. Quæ respondit: Vadam.

Psalms 19:1

1 [Exaudiat te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Jacob.

Job 31:26

26 si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare,

Psalms 148:1-14

1 Alleluja. [Laudate Dominum de cælis; laudate eum in excelsis. 2 Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus. 3 Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellæ et lumen. 4 Laudate eum, cæli cælorum; et aquæ omnes quæ super cælos sunt, 5 laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. 6 Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi; præceptum posuit, et non præteribit. 7 Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi; 8 ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum ejus; 9 montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri; 10 bestiæ, et universa pecora; serpentes, et volucres pennatæ; 11 reges terræ et omnes populi; principes et omnes judices terræ; 12 juvenes et virgines; senes cum junioribus, laudent nomen Domini: 13 quia exaltatum est nomen ejus solius. 14 Confessio ejus super cælum et terram; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus; filiis Israël, populo appropinquanti sibi. Alleluja.]

Joel 2:30

30 Et dabo prodigia in cælo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.

1 Samuel 20:18

18 Dixitque ad eum Jonathas: Cras calendæ sunt, et requireris:

Psalms 81:3

3 Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate.

Isaiah 66:23

23 Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus.

Joshua 10:12

12 Tunc locutus est Josue Domino, in die qua tradidit Amorrhæum in conspectu filiorum Israël, dixitque coram eis: [Sol, contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Ajalon.

Psalms 81:1-16

1 [Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat. 2 Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis? 3 Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate. 4 Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. 5 Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ. 6 Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. 7 Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. 8 Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.] 9 10 11 12 13 14 15 16

Revelation 12:1

1 Et signum magnum apparuit in cælo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim:

Genesis 1:16

16 Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut præesset diei: et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas.

Deuteronomy 4:19

19 ne forte elevatis oculis ad cælum, videas solem et lunam, et omnia astra cæli, et errore deceptus adores ea, et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quæ sub cælo sunt.

Joel 2:30-31

30 Et dabo prodigia in cælo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi. 31 Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.

Revelation 6:12

12 Et vidi cum aperuisset sigillum sextum: et ecce terræmotus magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus: et luna tota facta est sicut sanguis:

Psalms 8:3

3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.

Psalms 89:37

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.