Bible verses about "nature" | Clementine_Vulgate

Genesis 1:10

10 Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.

Genesis 1:1

1 In principio creavit Deus cælum et terram.

Psalms 8:3-4

3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. 4 Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quæ tu fundasti.

Isaiah 40:8

8 exsiccatum est fœnum, et cecidit flos; verbum autem Domini nostri manet in æternum.

Matthew 6:28-30

28 { Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent.} 29 { Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.} 30 { Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei?}

Romans 1:19-20

19 quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit. 20 Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles.

Nehemiah 9:6

6 Tu ipse, Domine, solus, tu fecisti cælum, et cælum cælorum, et omnem exercitum eorum: terram, et universa quæ in ea sunt: maria, et omnia quæ in eis sunt: et tu vivificas omnia hæc, et exercitus cæli te adorat.

Psalms 102:25

Romans 8:19-22

19 Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat. 20 Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe: 21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei. 22 Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc.

Psalms 69:34

Isaiah 55:12

12 Quia in lætitia egrediemini, et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu.

Ecclesiastes 3:11

11 Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.

Psalms 96:11-12

11 Lux orta est justo, et rectis corde lætitia. 12 Lætamini, justi, in Domino, et confitemini memoriæ sanctificationis ejus.]

Psalms 145:5

5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius:

Job 12:7-10

7 Nimirum interroga jumenta, et docebunt te; et volatilia cæli, et indicabunt tibi. 8 Loquere terræ, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris. 9 Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit? 10 In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.