Bible verses about "omniscience" | Clementine_Vulgate

1 Chronicles 28:9

9 Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum.

Job 28:24

24 Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quæ sub cælo sunt respicit.

Jeremiah 29:11

11 Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam.

Isaiah 40:13-14

13 Quis adjuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi? 14 cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiæ ostendit illi?

Matthew 10:30

30 { Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.}

Acts 1:24

24 Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum,

1 Corinthians 2:11

11 Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.

Isaiah 42:9

9 Quæ prima fuerunt, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam.]

Romans 11:33-36

33 O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! 34 Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? 35 aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? 36 Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sæcula. Amen.

Hebrews 4:13

13 Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.

Psalms 139:1-6

1 [Eripe me, Domine, ab homine malo; a viro iniquo eripe me. 2 3 Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant prælia. 4 Acuerunt linguas suas sicut serpentis; venenum aspidum sub labiis eorum. 5 Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos: 6 absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum; juxta iter, scandalum posuerunt mihi.

Psalms 147:4-5

4 Qui emittit eloquium suum terræ: velociter currit sermo ejus. 5 Qui dat nivem sicut lanam; nebulam sicut cinerem spargit.

Jeremiah 23:24

24 Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum? dicit Dominus. Numquid non cælum et terram ego impleo? dicit Dominus.

Isaiah 40:28

28 Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ: non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus.

Jeremiah 1:5

5 [Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te.]

Psalms 147:5

5 Qui dat nivem sicut lanam; nebulam sicut cinerem spargit.

1 John 3:20

20 Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.