Bible verses about "parayer" | Clementine_Vulgate

Luke 1:37

37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.

John 14:12-14

12 { alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: quia ego ad Patrem vado.} 13 { Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio.} 14 { Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam.}

Psalms 1:1-6

1 [Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit; 2 sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. 3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur. 4 Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ. 5 Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum: 6 quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.]

Philippians 4:13

13 Omnia possum in eo qui me confortat.

James 5:15-16

15 et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei. 16 Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.