Bible verses about "spiritual gifts" | Clementine_Vulgate

Exodus 31:1-6

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2 Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda, 3 et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere, 4 ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære, 5 marmore, et gemmis, et diversitate lignorum. 6 Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,

Romans 12:4-5

4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: 5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.

Ephesians 4:12-13

12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi: 13 donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi:

1 Corinthians 12:1

1 De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres.

1 Corinthians 13:2

2 Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.

1 Corinthians 13:13

13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas.

1 Corinthians 1:7

7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi, 8 { sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ.}

1 Corinthians 12:7

7 Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.

1 Corinthians 12:1-31

1 De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres. 2 Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. 3 Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto. 4 Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: 5 et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus: 6 et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. 7 Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. 8 Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ: alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum: 9 alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu: 10 alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. 11 Hæc autem omnia operantur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. 12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. 13 Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus. 14 Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. 15 Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore? 16 Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo est de corpore? 17 Si totum corpus oculus: ubi auditus? Si totum auditus: ubi odoratus? 18 Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit. 19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? 20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. 21 Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii. 22 Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt: 23 et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. 24 Honesta autem nostra nullius egent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem, 25 ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. 26 Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. 27 Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. 28 Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. 29 Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetæ? numquid omnes doctores? 30 numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? 31 Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.

Ephesians 4:11-13

11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, 12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi: 13 donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi:

Romans 1:11

11 Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis ad confirmandos vos:

Romans 12:3-8

3 Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. 4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: 5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. 6 Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei, 7 sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, 8 qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.

1 Corinthians 12:27-28

27 Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. 28 Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.

2 Timothy 1:6-7

6 Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum. 7 Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.

Ephesians 4:11-16

11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, 12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi: 13 donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi: 14 ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. 15 Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus: 16 ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate.

1 Corinthians 12:4-11

4 Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: 5 et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus: 6 et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. 7 Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. 8 Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ: alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum: 9 alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu: 10 alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. 11 Hæc autem omnia operantur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.

1 Peter 4:10-11

10 Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei. 11 Si quis loquitur, quasi sermones Dei: si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum: cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen.

Romans 12:6-8

6 Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei, 7 sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, 8 qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.