1 In principio creavit Deus cælum et terram.
2 Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas.
3 Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux.
4 Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris.
5 Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus.
6 Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis.
7 Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita.
8 Vocavitque Deus firmamentum, Cælum: et factum est vespere et mane, dies secundus.
9 Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita.
10 Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
11 Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.
12 Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.
13 Et factum est vespere et mane, dies tertius.
14 Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos:
15 ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita.
16 Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut præesset diei: et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas.
17 Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram,
18 et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.
19 Et factum est vespere et mane, dies quartus.
20 Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli.
21 Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.
22 Benedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram.
23 Et factum est vespere et mane, dies quintus.
24 Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita.
25 Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum,
26 et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra.
27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.
28 Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram.
29 Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam:
30 et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.
31 Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.
Bible verses about "spirituality" | Clementine_Vulgate
Genesis 1:1-31
Joshua 22:5
5 ita dumtaxat ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum et legem quam præcepit vobis Moyses famulus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, et observetis mandata illius, adhæreatisque ei, ac serviatis in omni corde, et in omni anima vestra.
John 4:24
24 { Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.}
John 6:27
27 { Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.}
John 14:1-31
1 { Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite.}
2 { In domo Patris mei mansiones multæ sunt; si quominus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum.}
3 { Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis.}
4 { Et quo ego vado scitis, et viam scitis.}
5 Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: et quomodo possumus viam scire?
6 { Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.}
7 { Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis: et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum.}
8 Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.
9 { Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem?}
10 { Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera.}
11 { Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est?}
12 { alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: quia ego ad Patrem vado.}
13 { Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio.}
14 { Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam.}
15 { Si diligitis me, mandata mea servate:}
16 { et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum,}
17 { Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.}
18 { Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos.}
19 { Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis.}
20 { In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.}
21 { Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.}
22 Dicit ei Judas, non ille Iscariotes: Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo?
23 { Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus;}
24 { qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus: sed ejus qui misit me, Patris.}
25 { Hæc locutus sum vobis apud vos manens.}
26 { Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis.}
27 { Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet.}
28 { Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est.}
29 { Et nunc dixi vobis priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis.}
30 { Jam non multa loquar vobiscum: venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.}
31 { Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.}
Colossians 3:1-3
Romans 14:17
17 Non est enim regnum Dei esca et potus: sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto:
Revelation 3:20
20 { Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum.}
Matthew 5:6
6 { Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur.}
John 15:1-17
1 { Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.}
2 { Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.}
3 { Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.}
4 { Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.}
5 { Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.}
6 { Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.}
7 { Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.}
8 { In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli.}
9 { Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.}
10 { Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione.}
11 { Hæc locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.}
12 { Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.}
13 { Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis.}
14 { Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.}
15 { Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.}
16 { Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.}
17 { Hæc mando vobis: ut diligatis invicem.}
Romans 6:11
11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.
John 14:17
17 { Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.}
Romans 8:4
4 et justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.
Romans 8:6
6 Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax:
Galatians 5:22
22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,