Bible verses about "virtue" | Clementine_Vulgate

Proverbs 1:1-33

1 [Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël, 2 ad sciendam sapientiam et disciplinam; 3 ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam eruditionem doctrinæ, justitiam, et judicium, et æquitatem: 4 ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus. 5 Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit. 6 Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum. 7 Timor Domini principium sapientiæ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.] 8 [Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ: 9 ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo. 10 Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. 11 Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini; abscondamus tendiculas contra insontem frustra; 12 deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum; 13 omnem pretiosam substantiam reperiemus; implebimus domos nostras spoliis: 14 sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum: 15 fili mi, ne ambules cum eis; prohibe pedem tuum a semitis eorum: 16 pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. 17 Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum. 18 Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas. 19 Sic semitæ omnis avari: animas possidentium rapiunt.] 20 [Sapientia foris prædicat; in plateis dat vocem suam: 21 in capite turbarum clamitat; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens: 22 Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam? 23 convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea. 24 Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret: 25 despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. 26 Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit. 27 Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia: 28 tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me: 29 eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint, 30 nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ. 31 Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur. 32 Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos. 33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.]

Matthew 22:36-39

36 Magister, quod est mandatum magnum in lege? 37 { Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.} 38 { Hoc est maximum, et primum mandatum.} 39 { Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.}

Matthew 18:15-17

15 { Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.} 16 { Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.} 17 { Quod si non audierit eos: dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.}

2 Corinthians 5:17-6:2

17 Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova. 18 Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis, 19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis. 20 Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. 21 Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.

2 Corinthians 6:1-2

1 Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. 2 { Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.}

Hebrews 10:30

30 { Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum.}

Psalms 55:22

Matthew 7:1-2

1 { Nolite judicare, ut non judicemini.} 2 { In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.}

Colossians 3:13

13 supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.

Proverbs 31:11-20

11 Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit. 12 Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ. 13 Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum. 14 Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. 15 Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. 16 Consideravit agrum, et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam. 17 Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum. 18 Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus; non extinguetur in nocte lucerna ejus. 19 Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum. 20 Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.

Proverbs 10:9

9 Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter; qui autem depravat vias suas manifestus erit.

Ephesians 4:2

2 cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate,

2 Peter 1:5-8

5 Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, 6 in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, 7 in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. 8 Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione.

Philippians 4:8

8 De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate.

2 Peter 1:5

5 Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.