Bible verses about "atheist" | Vulgate

Psalms 62:6

6 in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo

Psalms 10:4

4 blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret

Matthew 12:30

30 qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit

Romans 1:18-23

18 revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent 19 quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit 20 invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabiles 21 quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum 22 dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt 23 et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium

2 John 1:9

9 omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem habet

Matthew 5:22

22 ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis

2 Corinthians 4:3-4

3 quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum 4 in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei

Psalms 14:1

1 victori David dixit stultus in corde suo non est Deus

1 Corinthians 10:27

27 si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam

James 2:24

24 videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum

Jude 1:22

22 et hos quidem arguite iudicatos

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.