Bible verses about "climate change" | Vulgate

Genesis 1:10

10 et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum

Genesis 9:11-15

11 statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram 12 dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas 13 arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram 14 cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus 15 et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem

Leviticus 26:19-20

19 et conteram superbiam duritiae vestrae daboque caelum vobis desuper sicut ferrum et terram aeneam 20 consumetur in cassum labor vester non proferet terra germen nec arbores poma praebebunt

Leviticus 25:23-24

23 terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis 24 unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione vendetur

Deuteronomy 11:16-17

16 cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos 17 iratusque Dominus claudat caelum et pluviae non descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobis

Luke 16:2

2 et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicare

Revelation 11:18

18 et iratae sunt gentes et advenit ira tua et tempus mortuorum iudicari et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis et timentibus nomen tuum pusillis et magnis et exterminandi eos qui corruperunt terram

Psalms 102:25-26

25 dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui 26 a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli

Ezekiel 34:2-4

2 fili hominis propheta de pastoribus Israhel propheta et dices pastoribus haec dicit Dominus Deus vae pastoribus Israhel qui pascebant semet ipsos nonne greges pascuntur a pastoribus 3 lac comedebatis et lanis operiebamini et quod crassum erat occidebatis gregem autem meum non pascebatis 4 quod infirmum fuit non consolidastis et quod aegrotum non sanastis quod fractum est non alligastis et quod abiectum est non reduxistis quod perierat non quaesistis sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia

Matthew 24:7

7 consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca

Luke 21:11

11 terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt

Revelation 16:8-9

8 et quartus effudit fialam suam in solem et datum est illi aestu adficere homines et igni 9 et aestuaverunt homines aestu magno et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas neque egerunt paenitentiam ut darent illi gloriam

James 5:5

5 epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis

Genesis 2:15

15 tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum

Psalms 46:2-3

2 ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde maris 3 sonantibus et intumescentibus gurgitibus eius et agitatis montibus in potentia eius semper

Matthew 6:25-34

25 ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum 26 respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis 27 quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum 28 et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent 29 dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis 30 si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei 31 nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur 32 haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis 33 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis 34 nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua

Jeremiah 2:7

7 et induxi vos in terram Carmeli ut comederetis fructum eius et optima illius et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem

Isaiah 24:5-6

5 et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt ius dissipaverunt foedus sempiternum 6 propter hoc maledictio vorabit terram et peccabunt habitatores eius ideoque insanient cultores eius et relinquentur homines pauci

Genesis 8:22

22 cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et hiemps nox et dies non requiescent

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.