Bible verses about "elderly" | Vulgate

Isaiah 40:28-31

28 numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terrae non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiae eius 29 qui dat lasso virtutem et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat 30 deficient pueri et laborabunt et iuvenes in infirmitate cadent 31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas sicut aquilae current et non laborabunt ambulabunt et non deficient

Proverbs 20:29

29 exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities

Exodus 20:12

12 honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi

Psalms 71:9

9 quia dixerunt inimici mei mihi et qui observabant animam meam inierunt consilium pariter

Leviticus 19:32

32 coram cano capite consurge et honora personam senis et time Deum tuum ego sum Dominus

Proverbs 23:22

22 audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua

1 Timothy 5:1-2

1 seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres 2 anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.