1 profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris
2 dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam
3 venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum
4 Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem ignorantem et iustam interficies
5 nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc
6 dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam
7 nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quae tua sunt
8 statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum timueruntque omnes viri valde
9 vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande quae non debuisti facere fecisti nobis
10 rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres
11 respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam
12 alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris meae et duxi eam uxorem
13 postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim
14 tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suam
15 et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habita
16 Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris mementoque te deprehensam
17 orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt
18 concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham
Bible verses about "genesis" | Vulgate
Genesis 20:1-18
Genesis 50:20
20 vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis et salvos faceret multos populos
Genesis 10:1-32
1 hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium
2 filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras
3 porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma
4 filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim
5 ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis
6 filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan
7 filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan
8 porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra
9 et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino
10 fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar
11 de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale
12 Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna
13 at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim
14 et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim
15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum
16 et Iebuseum et Amorreum Gergeseum
17 Eveum et Araceum Sineum
18 et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum
19 factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa
20 hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis
21 de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore
22 filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram
23 filii Aram Us et Hul et Gether et Mes
24 at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber
25 natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan
26 qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare
27 et Aduram et Uzal Decla
28 et Ebal et Abimahel Saba
29 et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan
30 et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem
31 isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis
32 hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium
Genesis 20:1
1 profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris
1 John 3:1-2
1 John 1:1-10
1 quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostrae temptaverunt de verbo vitae
2 et vita manifestata est et vidimus et testamur et adnuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit nobis
3 quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo
4 et haec scribimus vobis ut gaudium nostrum sit plenum
5 et haec est adnuntiatio quam audivimus ab eo et adnuntiamus vobis quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae
6 si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo et in tenebris ambulamus mentimur et non facimus veritatem
7 si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato
8 si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est
9 si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate
10 si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et verbum eius non est in nobis
Genesis 48:1-22
1 his ita transactis nuntiatum est Ioseph quod aegrotaret pater eius qui adsumptis duobus filiis Manasse et Ephraim ire perrexit
2 dictumque est seni ecce filius tuus Ioseph venit ad te qui confortatus sedit in lectulo
3 et ingresso ad se ait Deus omnipotens apparuit mihi in Luza quae est in terra Chanaan benedixitque mihi
4 et ait ego te augebo et multiplicabo et faciam in turbas populorum daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam
5 duo igitur filii tui qui nati sunt tibi in terra Aegypti antequam huc venirem ad te mei erunt Ephraim et Manasses sicut Ruben et Symeon reputabuntur mihi
6 reliquos autem quos genueris post eos tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis
7 mihi enim quando veniebam de Mesopotamiam mortua est Rahel in terra Chanaan in ipso itinere eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam et sepelivi eam iuxta viam Ephratae quae alio nomine appellatur Bethleem
8 videns autem filios eius dixit ad eum qui sunt isti
9 respondit filii mei sunt quos dedit mihi Deus in hoc loco adduc inquit eos ad me ut benedicam illis
10 oculi enim Israhel caligabant prae nimia senectute et clare videre non poterat adplicitosque ad se deosculatus et circumplexus
11 dixit ad filium non sum fraudatus aspectu tuo insuper ostendit mihi Deus semen tuum
12 cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris adoravit pronus in terram
13 et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram Israhel Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris adplicuitque ambos ad eum
14 qui extendens manum dextram posuit super caput Ephraim iunioris fratris sinistram autem super caput Manasse qui maior natu erat commutans manus
15 benedixitque Ioseph filio suo et ait Deus in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem
16 angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et invocetur super eos nomen meum nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram
17 videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim graviter accepit et adprehensam patris manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse
18 dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est primogenitus pone dexteram tuam super caput eius
19 qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater eius iunior maior illo erit et semen illius crescet in gentes
20 benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur Israhel atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse constituitque Ephraim ante Manassen
21 et ait ad Ioseph filium suum en ego morior et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum
22 do tibi partem unam extra fratres tuos quam tuli de manu Amorrei in gladio et arcu meo
Genesis 4:7
7 nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius
Genesis 8:1-22
1 recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutae sunt aquae
2 et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli et prohibitae sunt pluviae de caelo
3 reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies
4 requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super montes Armeniae
5 at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium
6 cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat dimisit corvum
7 qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super terram
8 emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae
9 quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam
10 expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex arca
11 at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram
12 expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quae non est reversa ultra ad eum
13 igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutae sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terrae
14 mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra
15 locutus est autem Deus ad Noe dicens
16 egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum tecum
17 cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quae reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam
18 egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius et uxores filiorum eius cum eo
19 sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt super terram secundum genus suum arcam egressa sunt
20 aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare
21 odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci
22 cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et hiemps nox et dies non requiescent
Genesis 1:26-28
26 et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra
27 et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos
28 benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram
Genesis 1:1-31
1 in principio creavit Deus caelum et terram
2 terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas
3 dixitque Deus fiat lux et facta est lux
4 et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras
5 appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus
6 dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis
7 et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita
8 vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus
9 dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita
10 et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum
11 et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita
12 et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum
13 factumque est vespere et mane dies tertius
14 dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos
15 ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita
16 fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas
17 et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram
18 et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum
19 et factum est vespere et mane dies quartus
20 dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli
21 creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum
22 benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram
23 et factum est vespere et mane dies quintus
24 dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita
25 et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum
26 et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra
27 et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos
28 benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram
29 dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam
30 et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita
31 viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus