Bible verses about "god being the same" | Vulgate

Psalms 102:24-27

24 adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos 25 dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui 26 a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli 27 ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur

Psalms 89:34

34 non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo

1 Peter 1:24-25

24 quia omnis caro ut faenum et omnis gloria eius tamquam flos faeni exaruit faenum et flos decidit 25 verbum autem Domini manet in aeternum hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vos

Psalms 90:2

2 antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es

Revelation 1:8

8 ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens

James 1:17

17 omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio

Malachi 3:6

6 ego enim Dominus et non mutor et vos filii Iacob non estis consumpti

Hebrews 13:8

8 Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.