Bible verses about "investment" | Vulgate

Luke 14:13-14

13 sed cum facis convivium voca pauperes debiles claudos caecos 14 et beatus eris quia non habent retribuere tibi retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum

Proverbs 1:1-33

1 parabolae Salomonis filii David regis Israhel 2 ad sciendam sapientiam et disciplinam 3 ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem 4 ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus 5 audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit 6 animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum 7 timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt 8 audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae 9 ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo 10 fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas 11 si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra 12 degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum 13 omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis 14 sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum 15 fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum 16 pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem 17 frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum 18 ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas 19 sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt 20 sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam 21 in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens 22 usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam 23 convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea 24 quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret 25 despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis 26 ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit 27 cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia 28 tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me 29 eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint 30 nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae 31 comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur 32 aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos 33 qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato

2 Timothy 2:15

15 sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis

Leviticus 19:23-25

23 quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera auferetis praeputia eorum poma quae germinant inmunda erunt vobis nec edetis ex eis 24 quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino 25 quinto autem anno comedetis fructus congregantes poma quae proferunt ego Dominus Deus vester

Joshua 1:8

8 non recedat volumen legis huius de ore tuo sed meditaberis in eo diebus ac noctibus ut custodias et facias omnia quae scripta sunt in eo tunc diriges viam tuam et intelleges eam

1 John 3:17

17 qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo

1 John 2:15-17

15 nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo 16 quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo est 17 et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum

Deuteronomy 15:4

4 et omnino indigens et mendicus non erit inter vos ut benedicat tibi Dominus in terra quam traditurus est tibi in possessionem

Luke 6:38

38 date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis

Acts 20:35

35 omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere

2 Corinthians 9:6

6 hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet

Matthew 6:20

20 thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur

Luke 12:33-34

33 vendite quae possidetis et date elemosynam facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in caelis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpit 34 ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit

Proverbs 22:7

7 dives pauperibus imperat et qui accipit mutuum servus est fenerantis

Ecclesiastes 11:1-6

1 mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum 2 da partem septem necnon et octo quia ignoras quid futurum sit mali super terram 3 si repletae fuerint nubes imbrem super terram effundent si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco ceciderit ibi erit 4 qui observat ventum non seminat et qui considerat nubes numquam metet 5 quomodo ignoras quae sit via spiritus et qua ratione conpingantur ossa in ventre praegnatis sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium 6 mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.