Bible verses about "lamb" | Vulgate

Psalms 23:1-6

1 canticum David Dominus pascit me nihil mihi deerit 2 in pascuis herbarum adclinavit me super aquas refectionis enutrivit me 3 animam meam refecit duxit me per semitas iustitiae propter nomen suum 4 sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me 5 pones coram me mensam ex adverso hostium meorum inpinguasti oleo caput meum calix meus inebrians 6 sed et benignitas et misericordia subsequetur me omnibus diebus vitae meae et habitabo in domo Domini in longitudine dierum

Revelation 22:3

3 et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni in illa erunt et servi eius servient illi

Isaiah 65:25

25 lupus et agnus pascentur simul et leo et bos comedent paleas et serpenti pulvis panis eius non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo dicit Dominus

Isaiah 53:7

7 oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente obmutescet et non aperiet os suum

Exodus 12:5

5 erit autem agnus absque macula masculus anniculus iuxta quem ritum tolletis et hedum

Revelation 12:11

11 et ipsi vicerunt illum propter sanguinem agni et propter verbum testimonii sui et non dilexerunt animam suam usque ad mortem

Genesis 22:7

7 dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti

Revelation 5:11-12

11 et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum et erat numerus eorum milia milium 12 dicentium voce magna dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem

John 1:36

36 et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei

Genesis 1:1

1 in principio creavit Deus caelum et terram

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.