Bible verses about "mocking" | Vulgate

Ephesians 4:29

29 omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus

Ephesians 5:4

4 aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio

Proverbs 14:6-9

6 quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis 7 vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae 8 sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans 9 stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia

Romans 12:2

2 et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta

James 1:5

5 si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei

Isaiah 57:4

4 super quem lusistis super quem dilatastis os et eiecistis linguam numquid non vos filii scelesti semen mendax

2 Peter 3:3-7

3 hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in deceptione inlusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes 4 dicentes ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae 5 latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo 6 per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit 7 caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum

Proverbs 15:12

12 non amat pestilens eum qui se corripit nec ad sapientes graditur

Psalms 1:1

1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit

Proverbs 17:5

5 qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.