Bible verses about "nutrition" | Vulgate

Leviticus 7:23-24

23 loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetis 24 adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios

Leviticus 11:1-47

1 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 2 dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae 3 omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis 4 quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis 5 chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus est 6 lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit 7 et sus qui cum ungulam dividat non ruminat 8 horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobis 9 haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis 10 quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobis 11 et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis 12 cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt 13 haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietum 14 milvum ac vulturem iuxta genus suum 15 et omne corvini generis in similitudinem suam 16 strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum 17 bubonem et mergulum et ibin 18 cycnum et onocrotalum et porphirionem 19 erodionem et charadrion iuxta genus suum opupam quoque et vespertilionem 20 omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis 21 quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per quae salit super terram 22 comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum 23 quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis 24 et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum 25 et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum 26 omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur 27 quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum 28 et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda sunt vobis 29 hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum 30 migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa 31 omnia haec inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum inmundus erit usque ad vesperum 32 et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur 33 vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est 34 omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit 35 et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt 36 fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur 37 si ceciderint super sementem non polluent eam 38 sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur 39 si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum 40 et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum 41 omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum 42 quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est 43 nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis 44 ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram 45 ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum 46 ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terra 47 ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis

Leviticus 7:23

23 loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetis

Deuteronomy 8:3

3 adflixit te penuria et dedit tibi cibum manna quem ignorabas tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo sed in omni verbo quod egreditur ex ore Domini

Proverbs 30:8-9

8 vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria 9 ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei

Isaiah 25:6

6 et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium convivium vindemiae pinguium medullatorum vindemiae defecatae

Daniel 1:11-16

11 et dixit Danihel ad Malassar quem constituerat princeps eunuchorum super Danihel Ananiam Misahel et Azariam 12 tempta nos obsecro servos tuos diebus decem et dentur nobis legumina ad vescendum et aqua ad bibendum 13 et contemplare vultus nostros et vultus puerorum qui vescuntur cibo regio et sicut videris facies cum servis tuis 14 qui audito sermone huiuscemodi temptavit eos diebus decem 15 post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores et corpulentiores prae omnibus pueris qui vescebantur cibo regio 16 porro Malassar tollebat cibaria et vinum potus eorum dabatque eis legumina

Daniel 1:1-21

1 anno tertio regni Ioachim regis Iuda venit Nabuchodonosor rex Babylonis Hierusalem et obsedit eam 2 et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem Iudae et partem vasorum domus Dei et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui et vasa intulit in domum thesauri dei sui 3 et ait rex Asfanaz praeposito eunuchorum suorum ut introduceret de filiis Israhel et de semine regio et tyrannorum 4 pueros in quibus nulla esset macula decoros forma et eruditos omni sapientia cautos scientia et doctos disciplina et qui possent stare in palatio regis ut doceret eos litteras et linguam Chaldeorum 5 et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis et de vino unde bibebat ipse ut enutriti tribus annis postea starent in conspectu regis 6 fuerunt ergo inter eos de filiis Iuda Danihel Ananias Misahel et Azarias 7 et inposuit eis praepositus eunuchorum nomina Daniheli Balthasar et Ananiae Sedrac Misaheli Misac et Azariae Abdenago 8 proposuit autem Danihel in corde suo ne pollueretur de mensa regis neque de vino potus eius et rogavit eunuchorum praepositum ne contaminaretur 9 dedit autem Deus Daniheli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum 10 et ait princeps eunuchorum ad Danihel timeo ego dominum meum regem qui constituit vobis cibum et potum qui si viderit vultus vestros macilentiores prae ceteris adulescentibus coaevis vestris condemnabitis caput meum regi 11 et dixit Danihel ad Malassar quem constituerat princeps eunuchorum super Danihel Ananiam Misahel et Azariam 12 tempta nos obsecro servos tuos diebus decem et dentur nobis legumina ad vescendum et aqua ad bibendum 13 et contemplare vultus nostros et vultus puerorum qui vescuntur cibo regio et sicut videris facies cum servis tuis 14 qui audito sermone huiuscemodi temptavit eos diebus decem 15 post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores et corpulentiores prae omnibus pueris qui vescebantur cibo regio 16 porro Malassar tollebat cibaria et vinum potus eorum dabatque eis legumina 17 pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia Daniheli autem intellegentiam omnium visionum et somniorum 18 conpletis itaque diebus post quos dixerat rex ut introducerentur introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor 19 cumque locutus eis fuisset rex non sunt inventi de universis tales ut Danihel Ananias Misahel et Azarias et steterunt in conspectu regis 20 et omne verbum sapientiae et intellectus quod sciscitatus est ab eis rex invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos qui erant in universo regno eius 21 fuit autem Danihel usque ad annum primum Cyri regis

1 Corinthians 10:25

25 omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam

Ephesians 5:18

18 et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu

Ezekiel 4:9

9 et tu sume tibi frumentum et hordeum et fabam et lentem et milium et viciam et mittes ea in vas unum et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum trecentis et nonaginta diebus comedes illud

Matthew 4:4

4 qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei

John 6:35

35 dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam

Proverbs 23:20-21

20 noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt 21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio

Genesis 9:3

3 et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia

Genesis 1:29

29 dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam

1 Corinthians 6:19-20

19 an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri 20 empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.