Bible verses about "orderliness" | Vulgate

Luke 1:3

3 visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile

Colossians 1:16-17

16 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt 17 et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant

Hebrews 13:7

7 mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem

Ecclesiastes 3:1-22

1 omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub caelo 2 tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est 3 tempus occidendi et tempus sanandi tempus destruendi et tempus aedificandi 4 tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus saltandi 5 tempus spargendi lapides et tempus colligendi tempus amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus 6 tempus adquirendi et tempus perdendi tempus custodiendi et tempus abiciendi 7 tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et tempus loquendi 8 tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus pacis 9 quid habet amplius homo de labore suo 10 vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea 11 cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem 12 et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere bene in vita sua 13 omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est 14 didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur 15 quod factum est ipsum permanet quae futura sunt iam fuerunt et Deus instaurat quod abiit 16 vidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitiae iniquitatem 17 et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus et tempus omni rei tunc erit 18 dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis 19 idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius cuncta subiacent vanitati 20 et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur 21 quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus iumentorum descendat deorsum 22 et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat

Proverbs 24:30-32

30 per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti 31 et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat 32 quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam

Romans 12:2

2 et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta

Titus 2:3-5

3 anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes 4 ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant 5 prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei

Genesis 1:1-31

1 in principio creavit Deus caelum et terram 2 terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas 3 dixitque Deus fiat lux et facta est lux 4 et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras 5 appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus 6 dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis 7 et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita 8 vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus 9 dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita 10 et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum 11 et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita 12 et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum 13 factumque est vespere et mane dies tertius 14 dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos 15 ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita 16 fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas 17 et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram 18 et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum 19 et factum est vespere et mane dies quartus 20 dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli 21 creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum 22 benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram 23 et factum est vespere et mane dies quintus 24 dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita 25 et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum 26 et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra 27 et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos 28 benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram 29 dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam 30 et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita 31 viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus

1 Corinthians 14:40

40 omnia autem honeste et secundum ordinem fiant

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.