Bible verses about "teachers" | Vulgate

Matthew 5:19

19 qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum

Romans 12:7

7 sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina

1 Corinthians 15:58

58 itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino

2 Timothy 2:15

15 sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis

2 Timothy 3:16

16 omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia

Proverbs 1:1-33

1 parabolae Salomonis filii David regis Israhel 2 ad sciendam sapientiam et disciplinam 3 ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem 4 ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus 5 audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit 6 animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum 7 timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt 8 audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae 9 ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo 10 fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas 11 si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra 12 degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum 13 omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis 14 sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum 15 fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum 16 pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem 17 frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum 18 ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas 19 sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt 20 sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam 21 in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens 22 usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam 23 convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea 24 quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret 25 despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis 26 ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit 27 cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia 28 tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me 29 eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint 30 nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae 31 comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur 32 aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos 33 qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato

Romans 12:6-7

6 habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei 7 sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina

Deuteronomy 32:2

2 concrescat in pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina

Psalms 32:8

8 doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo

1 Peter 4:10

10 unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei

Luke 6:40

40 non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis erit sicut magister eius

James 3:1-2

1 nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis 2 in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus

Proverbs 22:6

6 proverbium est adulescens iuxta viam suam etiam cum senuerit non recedet ab ea

Titus 2:7-8

7 in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem 8 verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.